_ OCLa1 ||
_depereunt_ ed.
_depereunt_ ed.
Latin - Catullus
15, 16 del. Landor
15 _amoris_ Postgate
C
Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
flos Veronensum depereunt iuuenum,
hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
fraternum uere dulce sodalicium.
qui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis 5
perfecta ? exigitur? unica amicitia,
cum uesana meas torreret flamma medullas.
sis felix, Caeli, sis in amore potens.
C _IN CELIVM ET QVINTIVM_ marg. G, ? : spatium unius uersus in D,
non item in O, ubi tamen prima littera uocabuli _Celius_
omissa est
1 _Ellius_ O || _Melius_ D: _E elius_ C
2 _ueron. _ GVenDa: _treron. al. ueron. _ RB: _treron.
_ OCLa1 ||
_depereunt_ ed. Parm. 1473: _depereret_ GOACLa1: _depereret al.
ant_ RBVen
5 _qui_ a: _cui_ ?
6 _perspecta_ a || _? exigitur? _] _est exigitur est_ G: _est_
(_? _ R) _igitur est_ ORVenA Laur. 33. 12: _est igitur_ CLa1a ||
_per facta exhibita est_ Lachm. : _perspecta est signis_
Froehlich: _perspecta eximie est_ H. A. Koch: _perspecta egregie
est_ Baehrens: _perspecta est igni tum_ Palmer
CI
Multas per gentes et multa per aequora uectus
aduenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5
heu miser indigne frater adempte mihi,
nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu.
atque in perpetuum, frater, aue atque uale. 10
CI _FLETVS DE MORTE_ (_AMORE_ D) _FRATRIS_ marg.