_
forsitan
imposuit pecori lupus?
Oxford Book of Latin Verse
et uos, agrestes, duro qui pollice mollis
demetitis flores, cano iam uimine textum
sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis.
iam rosa distendat contorti stamina iunci
pressaque flammeola rumpatur fiscina calta.
mercibus ut uernis diues Vortumnus abundet,
et titubante gradu, multo madefactus Iaccho,
aere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet
ANONYMOUS
54-5 A. D.
_246. Redeunt Saturnia Regna_
(GLYCERANVS. MYSTES)
_Gl. _ QVID tacitus, Mystes? _My. _ curae mea gaudia, turbant:
cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit
et grauis anxietas laetis incumbere gaudet.
_Gl. _ non satis accipio. _My. _ nec me iuuat omnia fari.
_Gl.
_ forsitan imposuit pecori lupus? _My. _ haud timet hostis
turba canum uigilans. _Gl. _ uigiles quoque somnus obumbrat.
_My. _ altius est, Glycerane, aliquid, non quod patet: erras.
_Gl. _ atquin turbari sine uentis non solet aequor.
_My. _ quod minime reris, satias mea gaudia uexat.
_Gl. _ deliciae somnusque solent adamare querelas.
_My. _ ergo si causas curarum scire laboras--
_Gl. _ quae spargit ramos, tremula nos uestiet umbra
ulmus, et in tenero corpus summittere prato
herba iubet: tu dic quae sit tibi causa tacendi.