30, qui quamuis annum quo
scriptus
est prae se non ferat, aut eiusdem
est aeui cum Germanensi, aut certe anno 1400 non recentior.

Latin - Catullus
Quoniam a corruptissimo exemplari transcripsit, non
enim quodpiam aliud extabat, unde posset libelli huius habere copiam
exemplandi. ' Credidit igitur id quod non debebat credere, unum tunc
extare exemplar Catullianorum carminum, id unum se transcribere. At iam
ante annum 1329 Catullus innotuerat Mussato, breui post laudatus fuerat
a Pastrengico; Petrarcae integrum exemplar praesto fuit, ex quo hauriret
quae uel imitatus sit in carminibus suis uel in codicem suum Vergili
tamquam hunc explicaturus rettulerit; nec potest dubitari quae ante
annum 1374 adeo peruulgarentur ut inde Boccati aequales traherent suis
usibus idonea, Petrarca modo uersus citaret in Latinis opusculis, modo
Maronianos uersus illustraret similia ex Catullo in Vergili codicem
enotans, modo amoris sui sensus Italico sermone exprimeret Catulli
imitatus carmina ad Lesbiam, non uno tantum codice tum extare, sed
fusius legi, postquam codex ille quem initio fere saec. xiv compatriota
Veronensis inuenerat Catullum popularibus suis quasi ex mortuis
rediuiuum restituisset. Quis enim credat, Petrarcae praesertim aetate,
adeo incuriosos Veronenses fuisse ut poetam suum quasi rursus sepultum
sinerent latere? Quid? non uniuersis Italis ? ? ? ? ? ? futurus erat? Itaque
Germanensi non ideo praecipua danda fides est quod ex uno tum superstite
exemplari descriptus fuerit (uix enim sciri id quidem potuit), sed quod
aetate propius accessit ad codicem quem Veronensis circa initium saeculi
xiv inuenerat quam ceteri quos nunc habemus codices.
Germanensem proxime aetate attingens Oxoniensis est Canonicianus Lat.
30, qui quamuis annum quo scriptus est prae se non ferat, aut eiusdem
est aeui cum Germanensi, aut certe anno 1400 non recentior.
Hi duo codices _G_ et _O_ nonnullis locis contra ceteros codices ita
conspirant ut maiorem antiquitatem testentur. XI 3 ut _GO_, ubi
_plerique_; XXXVIII 2 male si me _GO_, male est si me _plerique_; LXI
169 hac tibi _GO_, ac tibi _plerique_; LXVII 12 istius _GO_, isti
_plerique_; LXXVI 11 qui tui animo offirmas _GO_, qui tu animo affirmas
_plerique_; CII 1 ab antiquo _GO_, ab amico _plerique_.
Praeterea LXIV 136 crudeles mentes _O et prius G_, crudelis mentis
_plerique_; LXIV 145 adipisci _O, prius G_, apisci _plerique_; LXIV 249
tamen prospectans _O_, tamen p? r? aspectans _G_, tamen aspectans
_plerique_.
Sunt alii loci in quibus cum _GO_ tertius codex _R_(_omanus_), Vat.
Ottob. 1829, contra ceteros singularem lectionem praestat. LXVII 12
istius _GOR_, isti _plerique_; LXXVI 11 qui tui animo offirmas _GOR_,
qui tu animo affirmas _plerique_; LXXVI 18 extremo _GOR_, extrema
_plerique_; XXII 4 puto esse ego _GOR_, puto ego esse _plerique_;
XXIII 2 nec cimex a? neque araneus _O_, nec cimex animal neque araneus
_GR_; XLII 14 potes quid esse _GOR_, potest quid esse _plerique_; XLVI 3
aureis _GO_, aure? is _R_; LV 18 tenens _GO_, tene? s _R_; LXI 16 iunia
_GOR_, uinia _uel_ iu(l)lia _reliqui_; 146 ni _GOR_, ne _plerique_;
LXIV 227 obscurata _GO_, obscura? ? _R_; 392 certatum _GOR_, certatim
_plerique_; 393 lacti _O, G m. pr.