Hei miseris
senibus!
John Donne
_I. Chudleigh. _
[On D^{r} John Donne _&c. _ _1635-69_, _where it follows
Godolphin's_ Elegie]
FINIS.
APPENDIX A.
LATIN POEMS AND TRANSLATIONS
DE LIBRO CVM MVTV-
aretur Impresso; Domi a pueris
frustatim lacerato; et post reddito
Manuscripto.
Doctissimo Amicissimoque v.
D. D. Andrews.
_Parturiunt madido quae nixu praela, recepta,
Sed quae scripta manu, sunt veneranda magis.
Qui liber in pluteos, blattis cinerique relictos,
Si modo sit praeli sanguine tinctus, abit;
Accedat calamo scriptus, reverenter habetur, 5
Involat et veterum scrinia summa Patrum.
Dicat Apollo modum; Pueros infundere libro
Nempe vetustatem canitiemque novo.
Nil mirum, medico pueros de semine natos,
Haec nova fata libra posse dedisse novo. 10
Si veterem faciunt pueri, qui nuperus, Annon
Ipse Pater Iuvenem me dabit arte senem?
Hei miseris senibus! nos vertit dura senectus
Omnes in pueros, neminem at in Iuvenem.
Hoc tibi servasti praestandum, Antique Dierum, 15
Quo viso, et vivit, et juvenescit Adam.
Interea, infirmae fallamus taedia vitae,
Libris, et Coelorum aemula amicitia.
Hos inter, qui a te mihi redditus iste libellus,
Non mihi tam charus, tam meus, ante fuit. _ 20
<Epigramma>
_Transiit in Sequanam Moenus; Victoris in aedes;
Et Francofurtum, te revehente, meat. _
[DE LIBRO &c. _1635-69_ _among certain prose letters in Latin
and English_
_Title_:--mutuaretur Impresso;] mutuaretur, Impresso,
_1635-69_
frustatim] frustratim _1635-69_
lacerato;] lacerato, _1635-69_]
[2 _manu, sunt_] _manu sunt, 1635-69_]
[4 _abit;_] _abit, 1635-69_]
[<Epigramma> _Ed_: _in old edd. these lines are 3 and 4 of
above poem_. _See note_]
[1 _aedes_;] _aedes, 1635-69_]
Amicissimo, & meritissimo BEN. JONSON.
In Vulponem.
_Qvod arte ausus es hic tua, Poeta,
Si auderent hominum Deique juris
Consulti, veteres sequi aemularierque,
O omnes saperemus ad salutem.
His sed sunt veteres araneosi; 5
Tam nemo veterum est sequutor, ut tu
Illos quod sequeris novator audis.
Fac tamen quod agis; tuique prima
Libri canitie induantur hora:
Nam chartis pueritia est neganda, 10
Nascanturque senes, oportet, illi
Libri, queis dare vis perennitatem.
Priscis, ingenium facit, laborque
Te parem; hos superes, ut et futuros,
Ex nostra vitiositate sumas, 15
Qua priscos superamus, et futuros.