His Own Epitaph_
ADVLESCENS tam etsi properas, hoc te saxulum
rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas.
ADVLESCENS tam etsi properas, hoc te saxulum
rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas.
Oxford Book of Latin Verse
_35. Fortune_
FORTVNAM insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi,
saxoque instare in globoso praedicant uolubili:
id quo saxum impulerit fors, eo cadere Fortunam autumant.
insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilis siet:
caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernat quo sese adplicet:
brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.
sunt autem alii philosophi, qui contra Fortuna negant
ullam miseriam esse, temeritatem esse omnia autumant.
id magis ueri simile esse usus reapse experiundo edocet:
uelut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.
_36. The Greeks set sail from Troy_
SIC profectione laeti piscium lasciuiam
intuemur, nec tuendi satietas capier potest.
interea prope iam occidente sole inhorrescit mare,
tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum obcaecat nigror,
flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit,
grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit,
undique omnes uenti erumpunt, saeui existunt turbines,
feruit aestu pelagus.
_37. Genitabile Caelum_
HOC uide circum supraque quod complexu continet terram
solisque exortu capessit candorem, occasu nigret,
id quod nostri caelum memorant, Grai perhibent aethera:
quidquid est hoc, omnia animat format alit auget creat
sepelit recipitque in sese omnia, omniumque idem est pater,
indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt.
_38. Speech_
O FLEXANIMA atque omnium regina rerum Oratio.
_39. Womanish Tears_
CONQVERI fortunam aduersam, non lamentari decet:
id uiri est officium, fletus muliebri ingenio additus.
_40.
His Own Epitaph_
ADVLESCENS tam etsi properas, hoc te saxulum
rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas.
hic sunt poetae Pacuui Marci sita
ossa. hoc uolebam, nescius ne esses. uale.
L. ACCIVS
170-86 B. C.
_41. Tarquin's Dream_
TARQVINIVS
QVONIAM quieti corpus nocturno impetu
dedi sopore placans artus languidos:
uisust in somnis pastor ad me adpellere
pecus lanigerum eximia pulchritudine,
duos consanguineos arietes inde eligi
praeclarioremque alterum immolare me:
deinde eius germanum cornibus conitier,
in me arietare, eoque ictu me ad casum dari:
exin prostratum terra, grauiter saucium,
resupinum in caelo contueri maxime
mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum
radiatum solis linquier cursu nouo.
HARIOLVS
Rex, quae in uita ursurpant homines, cogitant curant uident,
quaeque agunt uigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt,
minus mirandum est, di rem tantam haut temere improuiso offerunt.
proin uide ne, quem tu esse hebetem deputas aeque ac pecus,
is sapientia munitum pectus egregie gerat
teque regno expellat: nam id quod de sole ostentum est tibi,
populo commutationem rerum portendit fore
perproquinquam. haec bene uerruncent populo! nam quod dexterum
cepit cursum ab laeua signum praepotens, pulcherrume
auguratum est rem Romanam publicam summam fore.
_42. The Argo seen by a Shepherd who has never seen a Ship_
TANTA moles labitur
fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu.
prae se undas uoluit, uertices ui suscitat:
ruit prolapsa, pelagus respargit reflat.