nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli,
nec quae fugit sectare, nec miser uiue, 10
sed
obstinata
mente perfer, obdura.
Latin - Catullus
1 _quod_ GORLa1
3 _libisse_ ORVen: _lybisse_ G
4 _lasarpici feris al. fretis_ GRVen: _lasarpici fecis_ Oh2 ||
_tyrenis al. cyrenis_ GRVen: _tyrenis_ OLa1, B m. pr.
5 _oradum_ uel _ora dum_ ?
6 _beati_ O; _beati al. beari_ GRVen: _brati_ a (m. pr.)
9 _basiei_ O, et R m. pr.: _basiei al. basia_ GVenC
VIII
Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod uides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum uentitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla. 5
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quae tu uolebas nec puella nolebat.
fulsere uere candidi tibi soles.
nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli,
nec quae fugit sectare, nec miser uiue, 10
sed
obstinata
mente perfer, obdura.
uale, puella. iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit inuitam.
at te dolebis, cum rogaberis nulla.
scelesta ?ne te?. quae tibi manet uita! 15
quis nunc te adibit? cui uideberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura.
VIII Spatium unius uersus in O titulo carens: _AD SE IPSVM_ ?