Tunc gemitum cunctos dare, tunc lugere videres,
Forsitan a lachrymis aliquis non temperat, atque
Ex oculis largum stillat rorem; aetheris illo 55
Sic pater audito voluit succumbere turbam,
Affectusque ciere suos, & ponere notae
Vocis ad arbitrium, divinae oracula mentis
Dum narrat, rostrisque potens dominatur in altis.
Forsitan a lachrymis aliquis non temperat, atque
Ex oculis largum stillat rorem; aetheris illo 55
Sic pater audito voluit succumbere turbam,
Affectusque ciere suos, & ponere notae
Vocis ad arbitrium, divinae oracula mentis
Dum narrat, rostrisque potens dominatur in altis.
John Donne
Quo mihi doctrinam? quorsum impallescere chartis
Nocturnis juvat? & totidem olfecisse lucernas?
Decolor & longos studiis deperdere Soles
Vt prius aggredior, longamque arcessere famam. 25
Omnia sed frustra: mihi dum cunctisque minatur
Exitium crudele & inexorabile fatum.
Nam post te sperare nihil decet: hoc mihi restat
Vt moriar, tenues fugiatque obscurus in auras
Spiritus: o doctis saltem si cognitus umbris. 30
Illic te (venerande) iterum, (venerande) videbo.
Et dulces audire sonos, & verba diserti
Oris, & aeternas dabitur mihi carpere voces.
Queis ferus infernae tacuisset Ianitor aulae
Auditis: Nilusque minus strepuisset: Arion 35
Cederet, & sylvas qui post se traxerat Orpheus.
Eloquio sic ille viros, sic ille movere
Voce feros potuit: quis enim tam barbarus? aut tam
Facundis nimis infestus non motus ut illo
Hortante, & blando victus sermone sileret? 40
Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat,
Singula sic decuere senem, sic omnia. Vidi,
Audivi & stupui quoties orator in AEde
Paulina stetit, & mira gravitate levantes
Corda, oculosque viros tenuit: dum Nestoris ille 45
Fudit verba (omni quanta mage dulcia melle? )
Nunc habet attonitos, pandit mysteria plebi
Non concessa prius nondum intellecta: revolvunt
Mirantes, tacitique arrectis auribus astant.
Mutatis mox ille modo, formaque loquendi 50
Tristia pertractat: fatumque & flebile mortis
Tempus, & in cineres redeunt quod corpora primos.
Tunc gemitum cunctos dare, tunc lugere videres,
Forsitan a lachrymis aliquis non temperat, atque
Ex oculis largum stillat rorem; aetheris illo 55
Sic pater audito voluit succumbere turbam,
Affectusque ciere suos, & ponere notae
Vocis ad arbitrium, divinae oracula mentis
Dum narrat, rostrisque potens dominatur in altis.
Quo feror? audaci & forsan pietate nocenti 60
In nimia ignoscas vati, qui vatibus olim
Egregium decus, et tanto excellentior unus
Omnibus; inferior quanto est, et pessimus, impar
Laudibus hisce, tibi qui nunc facit ista Poeta.
Et quo nos canimus? cur haec tibi sacra? Poetae 65
Desinite: en fati certus, sibi voce canora
Inferias praemisit olor, cum Carolus Alba
(Vltima volventem et Cycnaea voce loquentem)
Nuper eum, turba & magnatum audiret in Aula.
Tunc Rex, tunc Proceres, Clerus, tunc astitit illi 70
Aula frequens. Sola nunc in tellure recumbit,
Vermibus esca, pio malint nisi parcere: quidni
Incipiant & amare famem? Metuere Leones
Sic olim, sacrosque artus violare Prophetae
Bellua non ausa est quamquam jejuna, sitimque 75
Optaret nimis humano satiare cruore.
At non haec de te sperabimus; omnia carpit
Praedator vermis: nec talis contigit illi
Praeda diu; forsan metrico pede serpet ab inde:
Vescere, & exhausto satia te sanguine. Iam nos 80
Adsumus; et post te cupiet quis vivere? Post te
Quis volet, aut poterit? nam post te vivere mors est.
Et tamen ingratas ignavi ducimus auras:
Sustinet & tibi lingua vale, vale dicere: parce
Non festinanti aeternum requiescere turbae. 85
Ipsa satis properat quae nescit Parca morari,
Nunc urgere colum, trahere atque occare videmus.
Quin rursus (Venerande) Vale, vale: ordine nos te
Quo Deus, & quo dura volet natura sequemur.