: _conuacate_ C
7 _rogate_ ACa Lachm.
7 _rogate_ ACa Lachm.
Latin - Catullus
ad librum 29 Traube (Poet. Lat. aeui Carolini III, p. 437) _et
ni proripias in ora uulgi_
6 _cuiuis_ Voss
8 _pena_ Oa Laur. 33. 12: _poema al. pena(? _ R) GRVen
XLI
Ameana puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae, 5
amicos medicosque conuocate:
non est sana puella, nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.
XLI cum XL continuant codices
1 _A mean a_ O: _A me an a_ GRBVen || Id pro _Ammiana_ rustice
dictum putabat Froehner: _Anne sana_ Conr. de Allio et K. P.
Schulze: _Ametina_ Haupt: _Anniana_ Schwabe || _defututa_ DOG:
_defutura_ cett.
5 _puella_ AC: _puelle_ ?
6 _conuocare_ ?
: _conuacate_ C
7 _rogate_ ACa Lachm.
8 _olet_ AC _aes_ Froehlich: _et_ ? : _en imaginosam_ Doering ||
_nec rogare qualis sit solet Ammiana nasum_ R. Y. Tyrrell: fort.
_nec rogate qualis: sic olet aes imaginosum_
XLII
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi uestra reddituram
pugillaria, si pati potestis. 5
persequamur eam, et reflagitemus.
quae sit, quaeritis. illa, quam uidetis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam, et reflagitate, 10
'moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos. '
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum. 15
quod si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore uoce
'moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha codicillos,' 20
sed nil proficimus, nihil mouetur.