9 _atqui si_ scripsi ex eo quod
Caesenas
habet _atque qui si_:
_atque id si_ AC: _atque ipsi_ ?
_atque id si_ AC: _atque ipsi_ ?
Latin - Catullus
Victorius Var.
Lect.
xiii.
11 ||
_exitare_ GORVen BLa1, quod tamquam frequentatiuum uerbi _exire_
retinebat Traube
25 _derelinquere_ O cum Parisino 7989: _delinquere_ cett. nisi
quod a habet _relinquere_
XXI
Aureli, pater esuritionum,
non harum modo, sed quot aut fuerunt
aut sunt aut aliis erunt in annis,
pedicare cupis meos amores.
nec clam: nam simul es, iocaris una, 5
haerens ad latus omnia experiris.
frustra: nam insidias mihi instruentem
tangam te prior irrumatione.
atqui si faceres satur, tacerem:
nunc ipsum id doleo, quod esurire 10
mellitus puer et sitire discet.
quare desine, dum licet pudico,
ne finem facias, sed irrumatus.
XXI _AD AVRELIVM_ ? : spatium unius uersus in O titulo carens
1 _exuritionum_ uel _exuricionum_ ?
4 _pedicare_ AC: _dedicare_ ?
5 _es iocaris_ D: _exiocaris_ ? : _et iocaris_ ACah
6 _haeres_ h Voss _experibis_ uel _experibus_ ?
7 _struentem_ Ribbeck
8 _irruminatione_ ?
9 _atqui si_ scripsi ex eo quod Caesenas habet _atque qui si_:
_atque id si_ AC: _atque ipsi_ ?
10 _id_ om. BLa1 || _esuri? re_ O: _exurire_ GRDBLa1
11 _mellitus_ Hand: _me me_ ? : _ieiunus_ Huschke: _meus mei_
Schwabe
12 _desinat_ ? : _desinas_ AC
13 _ne_ ed. pr. : _nec_ ? : _nei_ Baehrens _irrumatus_ ed. pr. :
_irruminatus sum_ ?
XXII
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
homo est uenustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit uersus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto 5
relata: cartae regiae, noui libri,
noui umbilici, lora rubra, membrana
derecta plumbo, et pumice omnia aequata.
haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor 10
rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putemus esse? qui modo scurra
aut siquid hac re tersius uidebatur,
idem infaceto est infacetior rure,
simul poemata attigit, neque idem umquam 15
aeque est beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.