et mihi quam
scriptis
desponderat ante puellam,
coniugiis eadem pronuba dextra daret!
coniugiis eadem pronuba dextra daret!
Oxford Book of Latin Verse
furatae Veneris prato per inane columbae
florea conexis serta tulere rosis,
fractaque flebilium ramis electra sororum
cycnus oloriferi uexit ab amne Padi,
et Nilo Pygmaea grues post bella remenso
ore legunt Rubri germina cara maris.
uenit et extremo Phoenix longaeuus ab Euro
adportans unco cinnama rara pede.
nulla auium pecudumque fuit quae ferre negaret
uectigal meritae conubiale lyrae.
tunc opibus totoque Heliconis sedula regno
ornabat propriam Calliopea nurum.
ipsam praeterea dominam stellantis Olympi
ad nati thalamos ausa rogare parens.
nec spreuit regina deum uel matris honore
uel iusto uatis ducta fauore pii,
qui sibi carminibus totiens lustrauerat aras
Iunonis blanda numina uoce canens
proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti,
Titanum fractas Enceladique minas.
ilicet aduentu noctem dignata iugalem
addidit augendis munera sacra toris,
munera mortalis non admittentia cultus,
munera, quae solos fas habuisse deos.
sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei,
hoc poteris uotis esse, Serena, meis;
illius exspectent famulantia sidera nutum.
sub pedibus regitur terra fretumque tuis.
non ego, cum peterem, sollemni more procorum
promisi gregibus pascua plena meis
nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles
fluctuet et glauca pinguis oliua coma,
nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret
aurataeque ferant culmina celsa trabes.
suffecit mandasse deam: tua littera nobis
et pecus et segetes et domus ampla fuit.
inflexit soceros et maiestate petendi
texit pauperiem nominis umbra tui.
quid non perficeret scribentis uoce Serenae
uel genius regni uel pietatis amor?
atque utinam sub luce tui contingeret oris
coniugis et castris et solio generi
optatum celebrare diem! me iungeret auspex
purpura, me sancto cingeret aula choro!
et mihi quam scriptis desponderat ante puellam,
coniugiis eadem pronuba dextra daret!
nunc medium quoniam uotis maioribus aequor
inuidet et Libycae dissidet ora plagae,
saltem absens, regina, faue reditusque secundos
adnue sidereo laeta supercilio.
terrarum tu pande uias, tu mitibus Euris
aequora pacari prosperiora iube,
ut tibi Pierides doctumque fluens Aganippe
debita seruato uota cliente canant.
_370. Love in a Cottage_
PAVPERTAS me saeua domat dirusque Cupido:
sed toleranda fames, non tolerandus amor.
AVIANVS
circa 400 A. D. (? )
_371. The Ass in the Lion's Skin_
METIRI se quemque decet propriisque iuuari
laudibus, alterius nec bona ferre sibi,
ne detracta grauem faciant miracula risum,
coeperit in solitis cum remanere modis.
exuuias asinus defuncti forte leonis
repperit et spoliis induit ora nouis.
aptauitque suis incongrua tegmina membris
et miserum tanto pressit honore caput.
ast ubi terribilis mimo circumstetit horror
pigraque praesumptus uenit in ossa uigor,
mitibus ille feris communia pabula calcans
turbabat pauidas per sua rura boues.
rusticus hunc magna postquam deprendit ab aure,
correptum stimulis uerberibusque domat;
et simul abstracto denudans corpora tergo
increpat his miserum uocibus ille pecus;
'forsitan ignotos imitato murmure fallas;
at mihi, qui quondam, semper asellus eris. '
_372. The Peacock and the Crane_
THREICIAM uolucrem fertur Iunonius ales
communi sociam non tenuisse cibo
(nam propter uarias fuerat discordia formas,
magnaque de facili iurgia lite trahunt),
quod sibi multimodo fulgerent membra decore,
caeruleam facerent liuida terga gruem;
et simul erectae circumdans tegmina caudae
sparserat arcatum sursus in astra iubar.