flammeum
uideo uenire.
Latin - Catullus
.
.
.
. . . . . . . .
candido pede lecti,
Quae tuo ueniunt hero,
quanta gaudia, quae uaga 110
nocte, quae medio die
Gaudeat. sed abit dies.
prodeas noua nupta.
Tollite, O pueri, faces.
flammeum uideo uenire. 115
ite concinite in modum
'Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee. '
Ne diu taceat procax
Fescennina iocatio. 120
nec nuces pueris neget
Desertum domini audiens
concubinus amorem.
Da nuces pueris, iners
concubine: satis diu 125
lusisti nucibus. lubet
Iam seruire Talasio.
concubine, nuces da.
Sordebant tibi uillicae,
concubine, hodie atque heri. 130
nunc tuum cinerarius
Tondet os. miser a miser
concubine, nuces da.
Diceris male te a tuis
unguentate glabris marite 135
abstinere, sed abstine.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Scimus haec tibi quae licent
sola cognita, sed marito 140
ista non eadem licent.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Nupta, tu quoque quae tuus
uir petet caue ne neges, 145
ni petitum aliunde eat.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
. . . . . . . .
candido pede lecti,
Quae tuo ueniunt hero,
quanta gaudia, quae uaga 110
nocte, quae medio die
Gaudeat. sed abit dies.
prodeas noua nupta.
Tollite, O pueri, faces.
flammeum uideo uenire. 115
ite concinite in modum
'Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee. '
Ne diu taceat procax
Fescennina iocatio. 120
nec nuces pueris neget
Desertum domini audiens
concubinus amorem.
Da nuces pueris, iners
concubine: satis diu 125
lusisti nucibus. lubet
Iam seruire Talasio.
concubine, nuces da.
Sordebant tibi uillicae,
concubine, hodie atque heri. 130
nunc tuum cinerarius
Tondet os. miser a miser
concubine, nuces da.
Diceris male te a tuis
unguentate glabris marite 135
abstinere, sed abstine.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Scimus haec tibi quae licent
sola cognita, sed marito 140
ista non eadem licent.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Nupta, tu quoque quae tuus
uir petet caue ne neges, 145
ni petitum aliunde eat.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
