quas tunc
inferias
aut quae lamenta dedisses
maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
haud matura putas atque hos pius ingemis annos!
maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
haud matura putas atque hos pius ingemis annos!
Oxford Book of Latin Verse
quis superos metuens pariter tot templa, tot aras
promeruisse datur? summi Iouis aliger Arcas
nuntius; imbrifera potitur Thaumantide Iuno;
stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton:
tu totiens mutata ducum iuga rite tulisti
integer, inque omni felix tua cumba profundo.
Iamque piam lux alta domum praecelsaque toto
intrauit Fortuna gradu; iam creditur uni
sanctarum digestus opum partaeque per omnis
diuitiae populos magnique impendia mundi.
quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis,
Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris
uerritur, aestiferi quicquid terit area Nili,
quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi,
et Lacedaemonii pecuaria culta Galaesi
perspicuaeque niues Massylaque robora et Indi
dentis honos: uni parent commissa ministro,
quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster
inuehit: hibernos citius numeraueris imbris
siluarumque comas. uigil idem animique sagacis
cognitus euoluit quantum Romana sub omni
pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti
undarum cursus, quid propugnacula poscant
aequoris aut longe series porrecta uiarum;
quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
quae diuum in uultus igni formanda liquescat
massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae.
hinc tibi rara quies animoque exclusa uoluptas,
exiguaeque dapes et numquam laesa profundo
cura mero; sed iura tamen genialia cordi
et mentem uincire toris ac iungere festa
conubia et fidos domino genuisse clientis.
Quis sublime genus formamque insignis Etruscae
nesciat? haud quamquam proprio mihi cognita uisu,
sed decus eximium famae par reddit imago,
uultibus et similis natorum gratia monstrat.
nec uulgare genus; fascis summamque curulem
frater et Ausonios ensis mandataque fidus
signa tulit, cum prima trucis amentia Dacos
impulit et magno gens est damnata triumpho.
sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater
reddidit, obscurumque latus clarescere uidit
conubio gauisa domus. nec pignora longe;
quippe bis ad partus uenit Lucina manuque
ipsa leui grauidos tetigit fecunda labores.
felix a! si longa dies, si cernere uultus
natorum uiridisque genas tibi iusta dedissent
stamina! sed media cecidere abrupta iuuenta:
gaudia florentisque manu scidit Atropos annos;
qualia pallentis declinant lilia culmos
pubentesque rosae primos moriuntur ad austros,
aut ubi uerna nouis exspirat purpura pratis.
illa sagittiferi circumuolitastis Amores
funera maternoque rogos unxistis amomo;
nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses
maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
haud matura putas atque hos pius ingemis annos!
Illum et qui nutu superas nunc temperat arcis
progeniem claram terris partitus et astris,
laetus Idumaei donauit honore triumphi,
dignatusque loco uictricis et ordine pompae
non uetuit, tenuesque nihil minuere parentes.
atque idem in cuneos populo deduxit equestris,
mutauitque genus laeuaeque ignobile ferrum
exuit et celso natorum aequauit honorem.
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
atque aeui sine nube tenor. quam diues in usus
natorum totoque uolens excedere censu,
testis adhuc largi nitor inde assuetus Etrusci,
cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
hunc siquidem amplexu semper reuocante tenebas
blandus et imperio numquam pater; huius honori
pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
Quas tibi deuoti iuuenes pro patre renato,
summe ducum, gratis, aut quae pia uota rependunt!
tu (seu tarda situ rebusque exhausta senectus
errauit, seu blanda diu Fortuna regressum
maluit) attonitum et uenturi fulminis ictus
horrentem tonitru tantum lenique procella
contentus monuisse senem; cumque horrida supra
aequora curarum socius procul Itala rura
linqueret, hic mollis Campani litoris oras
et Diomedeas concedere iussus in arcis,
atque hospes, non exsul, erat. nec longa moratus
Romuleum reseras iterum, Germanice, limen
maerentemque foues inclinatosque penatis
erigis. haut mirum, ductor placidissime, quando
haec est quae uictis parcentia foedera Cattis,
quaeque suum Dacis donat dementia montem,
quae modo Marcomanos post horrida bella uagosque
Sauromatas Latio non est dignata triumpho.
Iamque in fine dies, et inexorabile pensum
deficit. hic maesti pietas me poscit Etrusci
qualia nec Siculae modulantur carmina rupes
nec fati iam certus olor saeuique marita
Tereos. heu quantis lassantem bracchia uidi
planctibus et prono fusum super oscula uultu!
uix famuli comitesque tenent, uix arduus ignis
summouet. haut aliter gemuit per Sunia Theseus
litora qui falsis deceperat Aegea uelis.
tunc immane gemens foedatusque ora tepentis
affatur cineres: 'cur nos, fidissime, linquis
fortuna redeunte, pater?