SOLLIVS MODESTVS
APOLLINARIS
SIDONIVS
430-80 A.
430-80 A.
Oxford Book of Latin Verse
astrorum flammae renouant occasibus ortus;
lunam finiri cernis, ut incipiat.
uictoris Brenni non distulit Allia poenam;
Samnis seruitio foedera saeua luit;
post multas Pyrrhum cladis superata fugasti;
fleuit successus Hannibal ipse suos;
quae mergi nequeunt, nisu maiore resurgunt
exsiliuntque imis altius acta uadis;
utque nouas uiris fax inclinata resumit,
clarior ex humili sorte superna petis.
porrige uicturas dominantia saecula leges
solaque fatalis non uereare colos,
quamuis sedecies denis et mille peractis
annus praeterea iam tibi nonus eat.
quae restant, nullis obnoxia tempora metis,
dum stabunt terrae, dum polus astra feret!
illud te reparat, quod cetera regna resoluit:
ordo renascendi est, crescere posse malis.
ergo age, sacrilegae tandem cadat hostia gentis:
submittant trepidi perfida colla Getae.
ditia pacatae dent uectigalia terrae:
impleat augustos barbara praeda sinus.
aeternum tibi Rhenus aret, tibi Nilus inundet,
altricemque suam fertilis orbis alat.
quin et fecundas tibi conferat Africa messis,
sole suo diues, sed magis imbre tuo.
interea et Latiis consurgant horrea sulcis,
pinguiaque Hesperio nectare prela fluant.
ipse triumphali redimitus arundine Thybris
Romuleis famulas usibus aptet aquas;
atque opulenta tibi placidis commercia ripis
deuehat hinc ruris, subuehat inde maris.
pande, precor, gemino placatum Castore pontum,
temperet aequoream dux Cytherea uiam;
si non displicui, regerem cum iura Quirini,
si colui sanctos consuluique patres.
nam quod nulla meum strinxerunt crimina ferrum,
non sit praefecti gloria, sed populi.
siue datur patriis uitam componere terris,
siue oculis umquam restituere meis:
fortunatus agam uotoque beatior omni
semper digneris si meminisse mei.
C.
SOLLIVS MODESTVS APOLLINARIS SIDONIVS
430-80 A. D.
_374. For the Marriage of Polemius and Araneola_
PROSPER conubio dies coruscat,
quem Clotho niueis benigna pensis,
albus quem picei lapillus Indi,
quem pacis simul arbor et iuuentae
aeternumque uirens oliua signet.
eia, Calliope, nitente palma
da sacri laticis loquacitatem,
quem fodit pede Pegasus uolanti
cognato madidus iubam ueneno.
non hic impietas, nec hanc puellam
donat mortibus ambitus procorum;
non hic Oenomai cruenta circo
audit pacta Pelops nec insequentem
pallens Hippomenes ad ima metae
tardat Schoenida ter cadente pomo;
non hic Herculeas uidet palaestras
Aetola Calydon stupens ab arce,
cum cornu fluuii superbientis
Alcides premeret, subinde fessum
undoso refouens ab hoste pectus;
sed doctus iuuenis decensque uirgo,
ortu culmina Galliae tenentes
iunguntur: cito, diua, necte chordas,
nec quod detonuit Camena maior,
nostram pauperiem silere cogas.
ad taedas Thetidis probante Phoebo
et Chiron cecinit minore plectro,
nec risit pia turba rusticantem,
quamuis saepe senex biformis illic
carmen rumperet hinniente cantu.
_375. A Gallic Baiae_
SI quis Auitacum dignaris uisere nostrum,
non tibi displiceat: sic quod habes placeat.
aemula Baiano tolluntur culmina cono
parque coturnato uertice fulget apex.
garrula Gauranis plus murmurat unda fluentis
contigui collis lapsa supercilio.
Lucrinum stagnum diues Campania nollet,
aequora si nostri cerneret illa lacus.
illud puniceis ornatur litus echinis,
piscibus in nostris, hospes, utrumque uides.
si libet et placido partiris gaudia corde,
quisquis ades, Baias tu facis his animo.
_376. An Invitation_
NATALIS noster Nonas instare Nouembris
admonet: occurras non rogo sed iubeo.