7
_effectis_
scripsi: _efficit_ ?
Latin - Catullus
Epigr.
1296, Buecheler
CX
Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretium, quae facere instituunt.
tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es,
quod nec das nec fers, saepe facis facinus.
aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, 5
Aufilena, fuit: sed data corripere
fraudando effectis, plus quam meretricis auarae,
quae sese toto corpore prostituit.
CX cum CIX continuant ? , nullo spatio relicto: spatium in Da,
quod corr. D sic suppleuit _AD AVFILFNAM_
1 et 6 _Auffilena_ GORVen: _aut fillena_ O
3 _promisti_ Bod. Lat. Class. e. 15: _promisisti_ ? || _tu,
promisisti mihi quod mentita, inimica es_ Munro
4 _nec fers_ codd. : _et fers_ B. Guarinus, Munro. Post _saepe_
distinguebat Munro
5 _promisse_ Parthenius: _promissa_ codd.
7 _effectis_ scripsi: _efficit_ ? : _effecit_ C, Paris. 7989,
Carpentoractensis et Bodl. Lat. Class. e. 15: _officiis_ Bergk
8 _toto_ Da: _tota_ ? : _totam_ Westphal
CXI
Aufilena, uiro contentam uiuere solo,
nuptarum laus ex laudibus eximiis:
sed cuiuis quamuis potius succumbere par est,
quam matrem fratres ex patruo. . .
CXI cum CX continuant ? , nullo spatio relicto: spatium in D,
quod corr. D sic suppleuit _AD AVFILENAM_
1 _Auffilenam_ GVen Laurentiani: _Aut fillenam_ O || _contentas_
Scal. , Lachm.
2 sic Passeratius: _laus est laudibus eximiis_ codd. : _laus est
laudibus ex nimiis_ Baehrens
3 _par_ Dap: _pars_ ?