7, Riccardianum
2242, Parmensem 716, Perusinum (_p_) qui idem Cuiacianus fuerat
Scaligeri, nunc est inter libros Samuelis Allen, Dublinensis; praeterea
codicem quendam
Gualteri
Ashburner, olim inter socios collegii
Mertonensis apud Oxonienses, continentem Catull.
Latin - Catullus
Ex his decem codicibus plerumque constabit quid in Veronensis archetypo
scriptum fuerit, non ut hinc restitui putes ueram manum Catulli.
Fuerit enim diuersa carminum recensio, ut ex LXII patet, quod
quemadmodum legitur in Thuaneo apographo saeculi ix, non semper
consentit cum codicibus saec. xiv, xv.
His adiunxi alios quorum fides plerumque integra uisa est, in primis
Laurentianum secundum (Plut. xxxiii cod. 12), Parisinum 7989, Harleianos
duo, quorum alter 2574 (_h_) saepe consentit cum Oxoniensi (_O_), alter
(4094) post Tibullum Propertiumque habet Catulli LXI, LXII, II, X, V-IX,
XI-XVII 14, duo Phillippicos, alterum 9591, scriptum anno 1453 (nunc
Bodl. Lat. Class. e. 17), alterum 3364 (nunc Bodl. Lat. Class. e. 15);
praeterea, quamquam minoris aestimandos, Caesenatem saec. xv exeuntis,
Carpentoractensem (_Carpentras_) 357, Brixianum _A_ vii.
7, Riccardianum
2242, Parmensem 716, Perusinum (_p_) qui idem Cuiacianus fuerat
Scaligeri, nunc est inter libros Samuelis Allen, Dublinensis; praeterea
codicem quendam
Gualteri
Ashburner, olim inter socios collegii
Mertonensis apud Oxonienses, continentem Catull.
I-LXI 127 et quaedam
Tibulli. Hos rarius tantum excerpsi, praeter Laur. xxxiii. 12,
Harleianos, Perusinum (_p_), et Bodl. Lat. Class. e. 15, hunc utpote
peculiaria nonnulla praestantem quibus ueri species inesset, _p_ ut
coniecturas, quae Catulli textum ex doctorum emendatione, praecipue
Italorum, saec. xv occuparint. Ea quoniam ad Catullum explicandum non
sunt sine pretio, ideo adieci, quamquam non diffiteor prolixiorem sic
factam esse speciem apparatus critici quam aut libelli norma postulabat
aut ipse susceperam uolueramque.