XXXI _AD SIRMIVM
INSVLAM_
?
Latin - Catullus
7 _tu te_ GRVen || _me_ add. Auantius: om. ?
8 sic h: _quasi omnia_ (om. _tuta_) O: _quasi omnia tuta_ cett.
9 _idem_ Oah Laur. 33. 12: _inde_ GACDLa1: _inde al. idem_ RBVen
10 _uentos_ ACah: _uento_ GORBLa1D
11 sic ? nisi quod _ut dii_, non _at di_ habent: _at dii
meminerunt at meminit fides_ codex Add. 11,674 Musei Britannici:
_meminere, at_ Muretus
XXXI
Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique uasto fert uterque Neptunus;
quam te libenter quamque laetus inuiso,
uix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos 5
liquisse campos et uidere te in tuto.
o quid solutis est beatius curis?
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi uenimus larem ad nostrum,
desideratoque acquiescimus lecto. 10
hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
salue o uenusta Sirmio atque hero gaude;
gaudete uosque o Lydiae lacus undae;
ridete quidquid est domi cachinnorum.
XXXI _AD SIRMIVM INSVLAM_ ? : in O primae litterae P caerulea nota
adficta est
1 _Sirinio_ GO
3 _nept? nus_ GRDVen
4 _libenter_ Dah: _libente_ ?
5 _mihi_ ? || _crederis al. credens_ G: _crederis_ D || _Thuniam
atque Bithunos_ scripsi: _thi_(_y_ O)_miam atque bithinios_ ?
8 _honus_ B et R m. pr.
12 _hero al. bero_ RVen: _bero_ Laurentianus 33. 12: _ero_ nullus
codex ex meis
13 _gaude_ O et Santenianus: _gaudente_ Bergk || _uos quoque
lidi(a)e_ ? : emendarunt _uosque, uos o, uosque o_ || _lucidae_
B. Guarinus: _limpidae_ Auantius: _Lydii_ Froehlich
XXXII
Amabo, mea dulcis Ipsithilla,
meae deliciae, mei lepores,
iube ad te ueniam meridiatum.
et si iusseris, illud adiuuato,
ne quis liminis obseret tabellam, 5
neu tibi lubeat foras abire,
sed domi maneas paresque nobis
nouem continuas fututiones.
uerum si quid ages statim iubeto:
nam pransus iaceo et satur supinus 10
pertundo tunicamque palliumque.
XXXII _AD IPSICIL(L)AM_ uel IPSIT(H)ILAM ?