nulla auium pecudumque fuit quae ferre negaret
uectigal meritae conubiale lyrae.
uectigal meritae conubiale lyrae.
Oxford Book of Latin Verse
sic puer Eucherius superet uirtute parentem;
aurea sic uideat similis Thermantia taedas;
sic uterus crescat Mariae; sic natus in ostro
paruus Honoriades genibus considat auitis. '
_368. The Recluse_
FELIX, qui propriis aeuum transegit in aruis,
ipsa domus puerum quem uidet, ipsa senem,
qui baculo nitens in qua reptauit harena
unius numerat saecula longa casae.
ilium non uario traxit fortuna tumultu,
nec bibit ignotas mobilis hospes aquas.
non freta mercator tremuit, non classica miles,
non rauci lites pertulit ille fori.
indocilis rerum, uicinae nescius urbis,
adspectu fruitur liberiore poli.
frugibus alternis, non consule computat annum:
autumnum pomis, uer sibi flore notat.
idem condit ager soles idemque reducit,
metiturque suo rusticus orbe diem,
ingentem meminit paruo qui germine quercum
aequaeuumque uidet consenuisse nemus,
proxima cui nigris Verona remotior Indis
Benacumque putat litora Rubra lacum.
sed tamen indomitae uires firmisque lacertis
aetas robustum tertia cernit auum.
erret et extremos alter scrutetur Hiberos:
plus habet hic uitae, plus habet ille uiae.
_369. Epistle to Serena_
ORPHEA cum primae sociarent omina taedae
ruraque compleret Thracia festus Hymen,
certauere ferae picturataeque uolucres,
dona suo uati quae potiora darent,
quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae
praebuerant dulci mira theatra lyrae.
Caucasio crystalla ferunt de uertice lynces,
grypes Hyperborei pondera fulua soli.
furatae Veneris prato per inane columbae
florea conexis serta tulere rosis,
fractaque flebilium ramis electra sororum
cycnus oloriferi uexit ab amne Padi,
et Nilo Pygmaea grues post bella remenso
ore legunt Rubri germina cara maris.
uenit et extremo Phoenix longaeuus ab Euro
adportans unco cinnama rara pede.
nulla auium pecudumque fuit quae ferre negaret
uectigal meritae conubiale lyrae.
tunc opibus totoque Heliconis sedula regno
ornabat propriam Calliopea nurum.
ipsam praeterea dominam stellantis Olympi
ad nati thalamos ausa rogare parens.
nec spreuit regina deum uel matris honore
uel iusto uatis ducta fauore pii,
qui sibi carminibus totiens lustrauerat aras
Iunonis blanda numina uoce canens
proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti,
Titanum fractas Enceladique minas.
ilicet aduentu noctem dignata iugalem
addidit augendis munera sacra toris,
munera mortalis non admittentia cultus,
munera, quae solos fas habuisse deos.
sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei,
hoc poteris uotis esse, Serena, meis;
illius exspectent famulantia sidera nutum.
sub pedibus regitur terra fretumque tuis.
non ego, cum peterem, sollemni more procorum
promisi gregibus pascua plena meis
nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles
fluctuet et glauca pinguis oliua coma,
nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret
aurataeque ferant culmina celsa trabes.
suffecit mandasse deam: tua littera nobis
et pecus et segetes et domus ampla fuit.
inflexit soceros et maiestate petendi
texit pauperiem nominis umbra tui.
quid non perficeret scribentis uoce Serenae
uel genius regni uel pietatis amor?
atque utinam sub luce tui contingeret oris
coniugis et castris et solio generi
optatum celebrare diem! me iungeret auspex
purpura, me sancto cingeret aula choro!
et mihi quam scriptis desponderat ante puellam,
coniugiis eadem pronuba dextra daret!
nunc medium quoniam uotis maioribus aequor
inuidet et Libycae dissidet ora plagae,
saltem absens, regina, faue reditusque secundos
adnue sidereo laeta supercilio.
terrarum tu pande uias, tu mitibus Euris
aequora pacari prosperiora iube,
ut tibi Pierides doctumque fluens Aganippe
debita seruato uota cliente canant.