12 || _immo etiam taedet, si fit,
obestque
magis_ Lachm.
Latin - Catullus
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
prodest, immo etiam taedet obestque magis;
ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget, 5
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
LXXIII cum LXXII continuant ? , nullo spatio relicto
1 _quisquam_ ? : _quicquam_ Da
3 Post _benigne_ additum fuerat _est_ ante Lachm. qui ad Lucret.
v. 533 docuit _est_ pro _licet_ usurpatum uerae et germanae
latinitatis non esse
4 _immo etiam tedet obestque_ (sic GOh, _? ? stetque_ R, _stetque_
cett. ) _magisque magis_ codd. || _prodest_ ed. Trinc. Guiet
Buecheler; cf. quae de figura etymologica scripsit Reid ad Cic.
Sull.
12 || _immo etiam taedet, si fit, obestque magis_ Lachm. :
_Caelei, taedet_ Schwabe: _immo taedet obestque et magis atque
magis_ Postgate
5 _quem_ a: _quae_ uel _que_ ?
6 sic O || _amicum habet_ GACD: _a. habet_ marg. _habuit_ RVen
LXXIV
Gellius audierat patruum obiurgare solere,
siquis delicias diceret aut faceret.
hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
quod uoluit fecit: nam, quamuis irrumet ipsum 5
nunc patruum, uerbum non faciet patruus.
LXXIV cum LXXIII continuant ? , nullo spatio relicto
1 _Gellius_ (_Gelius_ h) Laur. 33. 12 hp: _Lelius al. Gellius_
RVen: _Selius_ (suprascr. _l_) O sed Madano _Ge(l)lius_ potius
uisum est: _Lelius_ GCDB Laurentiani || _solere_ Parthenius:
_flere_ ?
3 _perdepsuit_ Scal. : _perdespuit_ ?
LXXV
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
atque ita se officio perdidit ipsa suo,
ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias,
nec desistere amare, omnia si facias.