sufficerent
tantis quae pectora curis?
Oxford Book of Latin Verse
toto pariter donabere mundo.
'
dixit et ornatus, dederant quos nuper ouantes
Nereides, collo membrisque micantibus aptat.
ipsa caput distinguit acu, substringit amictus;
flammea uirgineis accommodat ipsa capillis.
ante fores iam pompa sonat, pilentaque sacra
praeradiant ductura nurum. calet obuius ire
iam princeps tardumque cupit discedere solem:
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris
sollicitauit odor, tumidus quatiensque decoras
curuata ceruice iubas Pharsalia rura
peruolat et notos hinnitu flagitat amnis
naribus accensis; mulcet fecunda magistros
spes gregis et pulcro gaudent armenta marito.
candidus interea positis exercitus armis
exsultat socerum circa; nec signifer ullus
nec miles pluuiae flores dispergere ritu
cessat purpureoque ducem perfundere nimbo.
haec quoque uelati lauro myrtoque canebant:
'diue parens, seu te complectitur axis Olympi,
seu premis Elysias, animarum praemia, uallis,
en promissa tibi Stilicho iam uota peregit;
iam gratae rediere uices; cunabula pensat;
acceptum reddit thalamum, natoque reponit
quod dederat genitor. numquam te, sancte, pigebit
iudicii nec te pietas suprema fefellit.
dignus cui leges, dignus cui pignora tanti
principis et rerum commendarentur habenae.
dicere possemus quae proelia gesta sub Haemo
quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae,
quam notus clipeo, quanta ui fulminet hastam,
ni prohiberet Hymen. quae tempestiua relatu,
nunc canimus. quis consilio, quis iuris et aequi
nosse modum melior? quod semper dissilit, in te
conuenit, ingenio robur, prudentia marti.
fronte quis aequali? quem sic Romana decerent
culmina?
sufficerent tantis quae pectora curis?
stes licet in populo, clamet quicumque uidebit:
hic est, hic Stilicho! sic se testatur et offert
celsa potestatis species, non uoce feroci,
non alto simulata gradu, non improba gestu.
affectant alii quidquid fingique laborant,
hoc donat natura tibi. pudor emicat una
formosusque rigor uultusque auctura uerendos
canities festina uenit. cum sorte remota
contingat senio grauitas uiresque iuuentae,
utraque te cingit propriis insignibus aetas.
ornatur Fortuna uiro. non ulla nocendi
tela nec infecti iugulis ciuilibus enses.
non odium terrore moues nec frena resoluit
gratia; diligimus pariter pariterque timemus.
ipse metus te noster amat, iustissime legum
arbiter, egregiae pacis fidissime custos,
optime ductorum, fortunatissime patrum.
plus iam, plus domino cuncti debere fatemur,
quod gener est, inuicte, tuus. uincire corona;
insere te nostris contempto iure choreis.
sic puer Eucherius superet uirtute parentem;
aurea sic uideat similis Thermantia taedas;
sic uterus crescat Mariae; sic natus in ostro
paruus Honoriades genibus considat auitis. '
_368. The Recluse_
FELIX, qui propriis aeuum transegit in aruis,
ipsa domus puerum quem uidet, ipsa senem,
qui baculo nitens in qua reptauit harena
unius numerat saecula longa casae.
ilium non uario traxit fortuna tumultu,
nec bibit ignotas mobilis hospes aquas.