a_ R:
_conuiuia_
pr.
Latin - Catullus
nam, Sestianus dum uolo esse conuiua, 10
orationem in Antium petitorem
plenam ueneni et pestilentiae legi.
hic me grauedo frigida et frequens tussis
quassauit usque dum in tuum sinum fugi,
et me recuraui otioque et urtica. 15
quare refectus maximas tibi grates
ago, meum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin grauedinem et tussim
non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus, 20
qui tunc uocat me, cum malum librum legi.
XLIV cum XLIII continuant ?
2 _cum_ erasum ante _quibus_ G
4 _pignore_ ACha: _pignoris_ ?
7 _uilla_] _uilam_ cod. Ashburneri || _malamque_ Ald. I:
_aliamque_ codd. || _exspui_ scripsi: _expui tussim_ Scaliger:
_expulsus sim_ ? : _expuli t. _ Auantius
8 _meus uenter_ Faernus: _mens uertur_ GORVenLa1C: _uertitur
mens al. uertur_ B: _mens uertetur_ cod. Ashburneri
10 _fest. _ O || _conuiu?
a_ R: _conuiuia_ pr. Ven
11 _orationem_ (_-ne_ O) _minantium petitorum_ (_-rem_ O:
_petitor? m_ (suprascr. _u_) R) ? : correxit Faernus
13 _hoc_ O || _grauedo_ ACa: _grauido_ GORVenBLa1D
15 _ocimoque_ Muretus
17 _que_ BLa1
19 _sesti recepso_ Palladius: _sestire cepso_ ? || _quin_ a:
_qui_ ? || _grauedinem_ ?
20 _mi_ a, Auantius || _Sectio_ GOLa1: _sectio al. sestio_ Ven:
_sextio_ Ba
21 _legi_ Lachm. : _legit_ ? : _legit librum_ Ald. I
XLV
Acmen Septimios suos amore
tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos
quantum qui pote plurimum perire, 5
solus in Libya Indiaque tosta
caesio ueniam obuius leoni. '
hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante,
dextram sternuit approbationem.
at Acme leuiter caput reflectens, 10
et dulcis pueri ebrios ocellos
illo purpureo ore suauiata,
'sic,' inquit 'mea uita Septimille,
huic uni domino usque seruiamus,
ut multo mihi maior acriorque 15
ignis mollibus ardet in medullis. '
hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante,
dextram sternuit approbationem.
nunc ab auspicio bono profecti
mutuis animis amant amantur.