5 _confutuere_ a:
_confuture_
(suprascr.
Latin - Catullus
20 _annuale_ (_anu. _ O) _suo lusi_ (_lusio_ O) _cacata carta_ ?
XXXVII
Salax taberna uosque contubernales,
a pilleatis nona fratribus pila,
solis putatis esse mentulas uobis,
solis licere, quidquid est puellarum,
confutuere et putare ceteros hircos? 5
an, continenter quod sedetis insulsi
centum an ducenti, non putatis ausurum
me una ducentos irrumare sessores?
atqui putate: namque totius uobis
frontem tabernae ? sopionibus? scribam. 10
puella nam mei, quae meo sinu fugit,
amata tantum quantum amabitur nulla,
pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
consedit istic. hanc boni beatique
omnes amatis, et quidem, quod indignum est, 15
omnes pusilli et semitarii moechi;
tu praeter omnes une de capillatis,
cuniculosae Celtiberiae fili,
Egnati, opaca quem bonum facit barba
et dens Hibera defricatus urina. 20
XXXVII _AD CONTVBERNALES_ (_SVOS_ add. AC) ? : nullum spatium in O
2 _pilleatis_ O et G m. pr. : _pileatis_ RVen || _non a_ ?
4 _quicquid_ ?
5 _confutuere_ a: _confuture_ (suprascr. _e_) D: _confutere_ ?
10 _scorpionibus_ marg. Paris. 7989, Lachm. : _sopironibus_ Voss:
_sponsionibus_ Heyse: _ropionibus_ Peiper. allato uersu ap. Mar.
Plot. Sacerdotem de Tropis (Grammat. Lat. vi. 2. p. 461 Keil)
_Quem non pudet et rubet non est homo sed ropio_: _gobionibus_
Purues: num _cocionibus_? h.