Macte toris, Latios inter
placidissime
uates,
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus.
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus.
Oxford Book of Latin Verse
non ideo tibi tale decus uultusque superbos
meque dedi, uiduos ut transmittare per annos
ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
despexisse procos. at enim hic tibi sanguine toto
deditus unam omnis inter miratur amatque,
nec formae nec stirpis egens: nam docta per Vrbem
carmina qui iuuenes, quae non didicere puellae?
hunc et bis senos (sic indulgentia pergat
praesidis Ausonii) cernes attollere fascis
ante diem; certe iam nunc Cybeleia mouit
limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae.
iamque parens Latius cuius praenoscere mentem
fas mihi, purpureos habitus iuuenique curule
indulgebit ebur, Dacasque (et gloria maior)
exuuias laurosque dabit celebrare recentis.
ergo age, iunge toros atque otia deme iuuentae.
quas ego non gentis, quae non face corda iugali?
alituum pecudumque mihi durique ferarum
non renuere greges; ipsum in conubia terrae
aethera, cum pluuiis rarescunt nubila, soluo.
sic rerum series mundique reuertitur aetas.
unde nouum Troiae decus ardentumque deorum
raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito?
Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?
quis septemgeminae posuisset moenia Romae
imperii Latiale caput nisi Dardana furto
cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos? '
His mulcet dictis taciteque inspirat honorem
conubii. redeunt animo iam dona precesque
et lacrimae uigilesque uiri prope limina questus,
Asteris et uati totam cantata per Vrbem,
Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit
flectere corda libens et iam sibi dura uideri.
Macte toris, Latios inter placidissime uates,
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus. uiduae sic transfuga Pisae
amnis in externos longe flammatus amores
flumina demerso trahit intemerata canali,
donec Sicanios tandem prolatus anhelo
ore bibat fontis: miratur dulcia Nais
oscula nec credit pelago uenisse maritum.
Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
Stella, dies? quanto salierunt pectora uoto,
dulcia cum dominae dexter conubia uultus
adnuit! ire polo nitidosque errare per axis
uisus. Amyclaeis minus exsultauit harenis
pastor ad Idaeas Helena ueniente carinas;
Thessala nec talem uiderunt Pelea Tempe,
cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
erecto prospexit equo. quam longa morantur
sidera! quam segnis uotis Aurora mariti!
At procul ut Stellae thalamos sensere parari
Letous uatum pater et Semeleius Euhan;
hic mouet Ortygia, mouet hic rapida agmina Nysa.
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
et, Parnase, sonas: illi Pangaea resultant
Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
tunc caras iniere fores comitique canoro
hic chelyn, hic flauam maculoso nebrida tergo,
hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
tempora, Minoa crinem premit ille corona.
Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
omina, iam festa feruet domus utraque pompa.
fronde uirent postes, effulgent compita flammis,
et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
omnis honos, cuncti ueniunt ad limina fasces
omnis plebeio teritur praetexta tumultu;
hinc eques, hinc iuuenum questus, stola mixta laborat.
felices utrosque uocant, sed in agmine plures
inuidere uiro. iamdudum poste reclinis
quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen,
quo uatem mulcere queat.