defectum_ RVen
2 _seuocat_ Dap: _sed uacat_ ?
2 _seuocat_ Dap: _sed uacat_ ?
Latin - Catullus
a?
t?
e?
s?
parentes_ (sic) Can.
Lat.
33: _penates_ Al.
Guarinus
LXV
Etsi me assiduo confectum cura dolore
seuocat a doctis, Ortale, uirginibus,
nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
mens animi, tantis fluctuat ipsa malis:
namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris 5
pallidulum manans alluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
ereptum nostris obterit ex oculis.
alloquar, audiero numquam loquentem,
numquam ego te, uita frater amabilior, 10
aspiciam posthac? at certe semper amabo,
semper maesta tua carmina morte tegam,
qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias, absumptei fata gemens Itylei.
sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto 15
haec expressa tibi carmina Battiadae,
ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis
effluxisse meo forte putes animo.
ut missum sponsi furtiuo munere malum
procurrit casto uirginis e gremio, 20
quod miserae oblitae molli sub ueste locatum,
dum aduentu matris prosilit, excutitur:
atque illud prono praeceps agitur decursu,
huic manat tristi conscius ore rubor.
LXV Vnius uersus spatium in O _AD ORTALEM_ GRVenC Laur. 33. 12:
_AD ORIENTALVM_ a
1 _defectu_ O: _confec_(_t_ R)_tum al.
defectum_ RVen
2 _seuocat_ Dap: _sed uacat_ ?
3 _dulcis musarum_ D: _dulcissimus har_(_u_ O)_um_ ?
5 _Lethaeo in_ scripsi: _loethi_ O: _lethei_ ?
7 _Troya_ B Laurentiani: _Tidia_ O: _Tydia al. troya_ (_-ia_ G)
VenG: _Lydia al. troia_ R: _Ilia_ Palmer
9 _deficit_ marg. RVen: uersum om. sine interstitio GORVenBCh
Laurentiani, habent ADa Bodl. Lat. Class. e. 15, spurium rati
sunt Statius Scaliger L. Mueller Baehrens Munro Schmidt Palmer,
receperunt tamquam Catulli Lachmann Haupt Owen Schulze, uncis
incluserunt Schwabe Postgate. Ex eo retinuerunt _Numquam ego te_
Munro Palmer, ceteris mutatis || _tua loquentem_ D ||
_uerba_ supplent Aa Bod. Lat. Class.