No More Learning

ergo perfugium sibi habebant omnia diuis
tradere et illorum nutu facere omnia flecti;
in           deum sedis et templa locarunt,
per caelum uolui quia sol et luna uidetur,
luna dies et nox et noctis signa seuera
noctiuagaeque faces caeli flammaeque uolantes,
nubila sol imbres nix uenti fulmina grando
et rapidi fremitus et murmura magna minarum.