CV cum CIV
continuant
?
Latin - Catullus
2 _est o_ ? : _est_ O: _es o_ D
3 _numi al. mimi_ B: _mimi al. numi_ RVen: _m? mi_ O
CIV
Credis me potuisse meae maledicere uitae,
ambobus mihi quae carior est oculis?
non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
CIV cum CIII continuant ? , nullo spatio relicto
1 _uitae_] _Victi_ uel _Vetti_ Starkie
3 _non_] _nec_ Doering || _si_ om. O || _perdita_ O || _amare_
? : corr. Da
4 _caupone_ Bodl. Lat. Class. e. 15 || _mostra_ Ven, D nondum
correctus || _sed tua, Coponi, crimina nostra facis_ Wilkes
secutus Vossium
CV
Mentula conatur Pipleium scandere montem:
Musae furcillis praecipitem eiciunt.
CV cum CIV continuant ? , nullo spatio relicto
1 _pipleium_ RC Laurentiani: _pipileium_ GO || _scandere_ Da:
_scindere_ ?
2 _furcilis_ GOBLa1
CVI
Cum puero bello praeconem qui uidet isse,
quid credat, nisi se uendere discupere?
CVI cum CV continuant ? , nullo spatio relicto
1 _bello_ Ald. I: _obel(l)io_ ? : fort. _Obelli_ || _isse_ Balth.
Venator: _esse_ GOh Lachm. : _ipse_ RVen et plerique: _ire_
Schwabe || _qui uidet, esse quid credat_ Thomas
CVII
Si quoi quid cupido optantique optigit umquam
insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum ? nobis quoque? carius auro
quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te 5
nobis. o lucem candidiore nota!
quis me uno uiuit felicior, aut magis ab dis
optandum in uita dicere quis poterit?