)
_Suffenum
possis suus cuique attributus
est error.
est error.
Latin - Catullus
gutenberg.
org
Title: Catulli Carmina
Author: C. Valerius Catullus
Robinson Ellis
Release Date: November 2, 2007 [EBook #23294]
Language: Latin
Character set encoding: UTF-8
*** START OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK CATULLI CARMINA ***
Produced by Louise Hope, David Starner and the Online
Distributed Proofreading Team at http://www. pgdp. net
SCRIPTORUM CLASSICORUM
BIBLIOTHECA OXONIENSIS
[Imago (typographi signum):
Dominus Illuminatio Mea]
OXONII
E Typographeo Clarendoniano
Londini et Noui Eboraci
apud Humphredum Milford
CATVLLI CARMINA
Recognouit
Breuique Adnotatione Critica Instruxit
ROBINSON ELLIS
Litterarum Latinarum Professor Publicus
apud Oxonienses
Oxonii
E Typographeo Clarendoniano
_OXONII_
_Excudebat Joannes Johnson_
_Architypographus academicus_
First Published 1904
Reprinted 1910, 1919, 1923, 1928, 1937
Printed In Great Britain
PRAEFATIO
Catulli carminum, praeter unum LXII quod Epithalamion inscribitur
incipitque _Vesper adest, iuuenes consurgite, Vesper Olympo_, seruatum
est autem in Anthologia carminum Latinorum Thuanea (Bibl. Paris. 8071,
saec. ix), perierat inter litteratos notitia donec ineunte demum saec.
xiv inuentus est a _Compatriota_[1] quodam h. e. Veronensi, incertum quo
anno, qua regione terrarum, codex qui fons uidetur esse eorum qui nunc
extant omnium. Ex hoc codice non multo post creditur uersus aliquot
intulisse in _Compendium_ suum _moralium notabilium_ Hieremias Iudex de
Montagnone ciuis Patauinus; ex hoc is qui inter _Flores Moralium
Auctoritatum_ (quem libellum Detlefsen inuenit, scriptus est autem a.
1329 Veronae) haec habet Catulli _De errore_. _Catullus ad Varum. Quem
non in aliqua re_ (_uidere_ om.
) _Suffenum possis suus cuique attributus
est error. Sed non uidemus mantice quod in tergo est. _ Etiam Mussato,
poetae Patauino, innotuisse credo eum codicem, qui in Elegia qua gratias
egit Academiae Patauinorum quod se laurea coronasset scripserit _Carmine
sub nostro, cupidi lasciua Catulli Lesbia, dulce tibi nulla susurrat
auis_, ut taceam alia quae in Mussati carminibus ex Catullo trahi
poterant. Obiit autem Mussatus a. 1329 mense Maio[2]. Deinde duobus
locis Catulli corpus carminum respexit, duobus ipsos uersus (i. 1, 2;
i. 5-7) citauit in libro _de Originibus Rerum_, Gulielmus Pastrengicus
(1295-1360) amicus Petrarcae. Iam ipse Petrarca non solum Catullum in
carminibus et nominauit et paene ad uerbum imitatus est, uelut lxxvi.
23-26 sic expressit Sonnetti 1. 50 ed. Mestica _Non prego gia, ne puote
aver piu loco, Che mesuratamente il mio cor arda, Ma che sua parte abbia
costei del foco_ (Schwabe, _Testimon. _ p. xv, ed. 1886), sed duodecim
fere locos attulit ex eius carminibus siue in opusculis post impressos,
siue in Vergili codice quodam enotatos quem itinerum comitem secum
habebat (De Nolhac _Petrarque et l'Humanisme_, p. 139), nec dubium est
Catulli eum codice usum esse qui et priuus esset et semper ad manum
lecturo.