Metuere Leones
Sic olim, sacrosque artus violare Prophetae
Bellua non ausa est quamquam jejuna, sitimque 75
Optaret nimis humano satiare cruore.
Sic olim, sacrosque artus violare Prophetae
Bellua non ausa est quamquam jejuna, sitimque 75
Optaret nimis humano satiare cruore.
John Donne
Queis ferus infernae tacuisset Ianitor aulae
Auditis: Nilusque minus strepuisset: Arion 35
Cederet, & sylvas qui post se traxerat Orpheus.
Eloquio sic ille viros, sic ille movere
Voce feros potuit: quis enim tam barbarus? aut tam
Facundis nimis infestus non motus ut illo
Hortante, & blando victus sermone sileret? 40
Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat,
Singula sic decuere senem, sic omnia. Vidi,
Audivi & stupui quoties orator in AEde
Paulina stetit, & mira gravitate levantes
Corda, oculosque viros tenuit: dum Nestoris ille 45
Fudit verba (omni quanta mage dulcia melle? )
Nunc habet attonitos, pandit mysteria plebi
Non concessa prius nondum intellecta: revolvunt
Mirantes, tacitique arrectis auribus astant.
Mutatis mox ille modo, formaque loquendi 50
Tristia pertractat: fatumque & flebile mortis
Tempus, & in cineres redeunt quod corpora primos.
Tunc gemitum cunctos dare, tunc lugere videres,
Forsitan a lachrymis aliquis non temperat, atque
Ex oculis largum stillat rorem; aetheris illo 55
Sic pater audito voluit succumbere turbam,
Affectusque ciere suos, & ponere notae
Vocis ad arbitrium, divinae oracula mentis
Dum narrat, rostrisque potens dominatur in altis.
Quo feror? audaci & forsan pietate nocenti 60
In nimia ignoscas vati, qui vatibus olim
Egregium decus, et tanto excellentior unus
Omnibus; inferior quanto est, et pessimus, impar
Laudibus hisce, tibi qui nunc facit ista Poeta.
Et quo nos canimus? cur haec tibi sacra? Poetae 65
Desinite: en fati certus, sibi voce canora
Inferias praemisit olor, cum Carolus Alba
(Vltima volventem et Cycnaea voce loquentem)
Nuper eum, turba & magnatum audiret in Aula.
Tunc Rex, tunc Proceres, Clerus, tunc astitit illi 70
Aula frequens. Sola nunc in tellure recumbit,
Vermibus esca, pio malint nisi parcere: quidni
Incipiant & amare famem?
Metuere Leones
Sic olim, sacrosque artus violare Prophetae
Bellua non ausa est quamquam jejuna, sitimque 75
Optaret nimis humano satiare cruore.
At non haec de te sperabimus; omnia carpit
Praedator vermis: nec talis contigit illi
Praeda diu; forsan metrico pede serpet ab inde:
Vescere, & exhausto satia te sanguine. Iam nos 80
Adsumus; et post te cupiet quis vivere? Post te
Quis volet, aut poterit? nam post te vivere mors est.
Et tamen ingratas ignavi ducimus auras:
Sustinet & tibi lingua vale, vale dicere: parce
Non festinanti aeternum requiescere turbae. 85
Ipsa satis properat quae nescit Parca morari,
Nunc urgere colum, trahere atque occare videmus.
Quin rursus (Venerande) Vale, vale: ordine nos te
Quo Deus, & quo dura volet natura sequemur.
Depositum interea lapides servate fideles. 90
Foelices illa queis AEdis parte locari
Qua jacet iste datur. Forsan lapis inde loquetur,
Parturietque viro plenus testantia luctus
Verba: & carminibus quae Donni suggeret illi
Spiritus, insolitos testari voce calores 95
Incipiet: (non sic Pyrrha jactante calebat. )
Mole sub hac tegitur quicquid mortale relictum est
De tanto mortale viro. Qui praefuit AEdi huic,
Formosi pecoris pastor, formosior ipse.
Ite igitur, dignisque illum celebrate loquelis, 100
Et quae demuntur vitae date tempora famae. _
Indignus tantorum meritorum Praeco, virtutum
tuarum cultor religiosissimus,
DANIEL DARNELLY.
[In obitum _&c.