nimirum locus ipse sui
Ciceronis
honori
hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope,
ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem,
sint plures oculis quae medeantur aquae.
hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope,
ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem,
sint plures oculis quae medeantur aquae.
Oxford Book of Latin Verse
_59. From Euripides_
MORTALIS nemo est quem non attingit dolor
morbique multi: sunt humandi liberi,
rursum creandi, morsque est finita omnibus.
quae generei humano angorem nequicquam adferunt:
reddenda terrae est terra, tum uita omnibus
metenda, ut fruges: sic iubet necessitas.
C. HELVIVS CINNA
fl. 50 B. C.
_60. An Astronomical Poem written upon Mallow Leaves_
HAEC tibi Arateis multum uigilata lucernis
carmina, quis ignis nouimus aetherios,
leuis in aridulo maluae descripta libello
Prusiaca uexi munera nauicula.
M. TVLLIVS LAVREA
fl. 40 B. C.
_61. Magic Waters in the Garden of Cicero's Villa_
QVO tua, Romanae uindex clarissime linguae,
silua loco melius surgere iussa uiret
atque Academiae celebratam nomine uillam
nunc reparat cultu sub potiore Vetus,
hoc etiam apparent lymphae non ante repertae,
languida quae infuso lumina rore leuant.
nimirum locus ipse sui Ciceronis honori
hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope,
ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem,
sint plures oculis quae medeantur aquae.
Q. TVLLIVS CICERO
102-43 B. C.
_62. Astronomical Fragment_
FLVMINA uerna cient obscuro lumine Pisces
curriculumque Aries aequat noctisque diique,
cornua quem condunt florum praenuntia Tauri;
aridaque aestatis Gemini primordia pandunt,
longaque iam minuit praeclarus lumina Cancer,
languificosque Leo proflat ferus ore calores.
post modium quatiens Virgo fugat orta uaporem:
autumni reserat portas aequatque diurna
tempora nocturnis dispenso sidere Libra:
effetos ramos denudat flamma Nepai:
pigra Sagittipotens iaculatur frigora terris:
bruma gelu glaciat iubarem spirans Capricorni,
quem sequitur nebulas rorans liquor altus Aquari.
tanta supra circaque uigescunt lumina mundi;
at dextra laeuaque ciet rota fulgida Solis
mobile curriculum et Lunae simulacra feruntur.
C. IVLIVS CAESAR
100-44 B. C.
_63. Terence_
TV quoque tu in summis, o dimidiate Menander,
poneris, et merito, puri sermonis amator.
lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret uis
comica, ut aequato uirtus polleret honore
cum Graecis, neue hac despectus pane iaceres!
unum hoc maceror aureolo tibi desse, Terenti.
C.