|| _haec_ O ||
_libelli
al.
Latin - Catullus
VERONENS.
AD CORN.
NEPOTEM.
LIBER C
I
Qui dono lepidum nouum libellum
arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas;
iam tum cum ausus es unus Italorum 5
omne acuum tribus explicare cartis
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque; quod, o patrona uirgo,
plus uno maneat perenne saeclo. 10
1 _Qui_ ADh Gulielmus Pastrengicus (1295-1360 A. D. ) de
originibus rerum p. 88b: _cui_ GO[3] (non _qui_) RBCLa1
2 _arido_ codd. : _arida_ Pastrengicus, fortasse ex Serui
adnotatione ad Aen. xii. 587 ubi tradit Catullum _pumicem_
dixisse feminino
5 _tum_ h: _tamen_ ? || _es_ h: _est_ ?
8 _tibi habe quicquid_ ?
|| _haec_ O || _libelli al. mei_ G
9 _quod_] _quidem_ D, Bodl. Lat. Class. e. 15, marg. R || _o_
add. Perusinus (p): om. ? || _patroni ut ergo_ Bergk
10 _perire_ O
[Adnotatio 3: Sic enim monstrantibus Elmero Merrill et E. B.
Nicholson nunc lego quod in G et O scriptum est. ]
II
Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
qui primum digitum dare atpetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti 5
carum nescio quid libet iocari,
et solaciolum sui doloris,
? credo ut cum grauis acquiescet ardor:?
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristis animi leuare curas! 10
.