XCVIII cum XCVII
continuant
?
Latin - Catullus
os_ Froehlich
6 _ploxint_ Festus p. 290 Ponor: _ploxnio_ O: _ploxonio_ GRAC
Laur. 33. 12: _ploximo_ Bod. Lat. Class. e. 15 || _Quintil. I. 5.
8 _Catullus ploxenum circa Padum inuenit
7 _diffissus_ Statius: _def(f)essus in (a)estum_ ? || _aestu_ a
8 _meientis_ R: _megentis_ GO
9 _facit_ O Dah: _fecit_ ?
10 _pristrino_ O
11 _si quae_ O
XCVIII
In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
id quod uerbosis dicitur et fatuis.
ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis
culos et crepidas lingere carpatinas.
si nos omnino uis omnes perdere, Victi, 5
hiscas: omnino quod cupis efficies.
XCVIII cum XCVII continuant ? , nullo spatio relicto
1 _inquam quam_ ? || _pote_ om. O || _Vetti_ Statius: _Vitti_
Haupt
2-5 om. D
4 _carpatians_ (_pant_ O) GO: _carpatians al. carpatinas_ RB
6 _hiscas_ Voss: _discas_ ? : _dicas_ p: _deiscas_ pro _dehiscas_
Hendrickson
XCIX
Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti,
suauiolum dulci dulcius ambrosia.
uerum id non impune tuli: namque amplius horam
suffixum in summa me memini esse cruce,
dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis 5
tantillum uestrae demere saeuitiae.
nam simul id factum est, multis diluta labella
guttis abstersisti omnibus articulis,
ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
tamquam commictae spurca saliua lupae. 10
praeterea infestum misero me tradere amori
non cessasti omnique excruciare modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
suauiolum tristi tristius elleboro.
quam quoniam poenam misero proponis amori, 15
numquam iam posthac basia surripiam.
XCIX cum XCVIII continuant ? , nullo spatio relicto: in Da
spatium, in quo _AD IVVENTIVM_
1 _Surripui_ Da: _Surmpuit_ O fortasse pro _surrupuit_:
_Surripuit_ ? || _iuuenti_ R: _uiuenti_ Paris. 7989 m. pr.