* * * * *
OPERIS SPECIMEN
(_Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologiae_)
12.

James Russell Lowell
Ast mihi, talia volventi, et, sicut
Saturnus ille [Greek: paidoboros], liberos intellectus mei depascere
fidenti, casus miserandus, nec antea inauditus, supervenit. Nam, ut
ferunt Scythas pietatis causa et parsimoniae, parentes suos mortuos
devorasse, sic filius hic meus primogenitus, Scythis ipsis minus
mansuetus, patrem vivum totum et calcitrantem exsorbere enixus est. Nec
tamen hac de causa sobolem meam esurientem exheredavi. Sed famem istam
pro valido testimonio virilitatis roborisque potius habui, cibumque ad
eam satiandam, salva paterna mea carne, petii. Et quia bilem illam
scaturientem ad aes etiam concoquendum idoneam esse estimabam, unde aes
alienum, ut minoris pretii, haberem, circumspexi. Rebus ita se
habentibus, ab avunculo meo Johanne Doolittie, Armigero, impetravi ut
pecunias necessarias suppeditaret, ne opus esset mihi universitatem
relinquendi antequam ad gradum primum in artibus pervenissem. Tune ego,
salvum facere patronum meum munificum maxime cupiens, omnes libros
primae editionis operis mei non venditos una cum privilegio in omne
aevum ejusdem imprimendi et edendi avunculo meo dicto pigneravi. Ex illo
die, atro lapide notando, curae vociferantes familiae singulis annis
crescentis eo usque insultabant ut nunquam tam carum pignus e vinculis
istis aheneis solvere possem.
Avunculo vero nuper mortuo, quum inter alios consanguineos testamenti
ejus lectionem audiendi causa advenissem, erectis auribus verba talia
sequentia accepi: 'Quoniam persuasum habeo meum dilectum nepotem
Homerum, longa et intima rerum angustarum domi experientia, aptissimum
esse qui divitias tueatur, beneficenterque ac prudenter iis divinis
creditis utatur,--ergo, motus hisce cogitationibus, exque amore meo in
illum magno, do, legoque nepoti caro meo supranominato omnes
singularesque istas possessiones nec ponderabiles nec computabiles meas
quae sequuntur, scilicet: quingentos libros quos mihi pigneravit dictus
Homerus, anno lucis 1792, cum privilegio edendi et repetendi opus istud
"scientificum" (quod dicunt) suum, si sic elegerit. Tamen D. O. M, precor
oculos Homeri nepotis mei ita aperiat eumque moveat, ut libros istos in
bibliotheca unius e plurimis castellis suis Hispaniensibus tuto
abscondat. '
His verbis vix credibilibus, auditis, cor meum in pectore exsultavit.
Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat,
quippe quum studium Historiae Naturalis in Republica nostra inter
factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius
quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant,
nisi quod peritos linguarum omnino mortuarum (et damnandarum, ut dicebat
iste [Greek: panourgos] Guilielmus Cobbett) nos faciant.
Et mihi adhue superstes est tota illa editio prima, quam quasi
crepitaculum per quod dentes caninos dentibam retineo.
* * * * *
OPERIS SPECIMEN
(_Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologiae_)
12. S. B. _Militaris_, WILBUR. _Carnifex_, JABLONSK. _Profanus_, DESFONT.
[Male hanece speciem _Cyclopem_ Fabricius vocat, ut qui singulo oculo ad
quod sui interest distinguitur. Melius vero Isaacus Outis nullum inter
S. milit. S. que Belzebul (Fabric. 152) discrimen esse defendit]
Habitat civitat. Americ. austral.
Aureis lineis splendidus; plerumque tamen sordidus, utpote lanienas
valde frequentans, foetore sanguinis allectus. Amat quoque insuper septa
apricari, neque inde, nisi maxima conatione detruditur.