Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod te cognossem bene
constantemue
putarem
aut posse a turpi mentem inhibere probro;
sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam 5
hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
Latin - Catullus
Class. e. 15
XC
Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando
coniugio et discat Persicum aruspicium:
nam magus ex matre et nato gignatur oportet,
si uera est Persarum impia religio,
natus ut accepto ueneretur carmine diuos 5
omentum in flamma pingue liquefaciens.
Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod te cognossem bene
constantemue
putarem
aut posse a turpi mentem inhibere probro;
sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam 5
hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
et quamuis tecum multo coniungerer usu,
non satis id causae credideram esse tibi.
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
culpa est, in quacumque est aliquid sceleris. 10
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue, uerum dispeream nisi amo.
XCII Huic carmini _IN C(A)ESAREM_, qui titulus ex loco suo ante
XCIII per errorem huc tralatus est, praefigunt ?: spatium nec
in G nec O, sed in O omissa est prima littera uocabuli _Lesbia_