10
quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis,
et dis inuitis desinis esse miser?

Latin - Catullus
: _nunc_ p unde Scal.
hoc tetrastichon a
c. LXXXVII per errorem abscissum et cum eo coniungendum putauit
hoc modo: _Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere,
quantum a me Lesbia amata mea es. Nulla fides nullo fuit umquam
foedere tanta, Quanta in amore meo ex parte reperta mea est.
Nunc est mens adducta_ || _tua, mea Lesbia, culpa, Atque ita se
officio perdidit ipsa suo, Vt iam nec bene uelle queam tibi, si
optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias. _ Scaligerum
plerique secuti sunt et Lachm. , qui errorem ad transpositas
paginas archetypi referebat || _deducta_ ? : _diducta_ Lachm. :
_adducta_ p
3 _uelle queat tibi_ Lachm. : _uelleque tot tibi_ ? : _uelle queam
tibi_ p ex corr. Itali ignoti
LXXVI
Siqua recordanti benefacta priora uoluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
diuum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
quare iam te cur amplius excrucies?
10
quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis,
et dis inuitis desinis esse miser?
difficile est longum subito deponere amorem.
difficile est, uerum hoc qua lubet efficias:
una salus haec est, hoc est tibi peruincendum, 15
hoc facias, siue id non pote siue pote.
o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque mihi, 20
sei mihi surrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
aut, quod non potis est, esse pudica uelit:
ipse ualere opto et taetram hunc deponere morbum. 25
o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
LXXVI cum LXXV continuant ? , nullo spatio relicto
3 _in ullo_ p: _nullo_ ?
4 _numine_ ? : fort. _nomine_ || _Cic. Font. xiv. 30 _Iuppiter
cuius nomine maiores nostri uinctam testimoniorum fidem esse
uoluerunt
5 _manent_ Laur. 33. 12 Dap: _manenti_ ?