Candet ebur soliis,
collucent
pocula mensae, 45
Tota domus gaudet regali splendida gaza.
Tota domus gaudet regali splendida gaza.
Catullus - Carmina
LXIIII.
Peliaco quondam prognatae vertice pinus
Dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,
Cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
Auratam optantes Colchis avertere pellem 5
Ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
Caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
Diva quibus retinens in summis urbibus arces
Ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
Pinea coniungens inflexae texta carinae. 10
Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
Quae simulac rostro ventosum proscidit aequor,
Tortaque remigio spumis incanduit unda,
Emersere freti canenti e gurgite vultus
Aequoreae monstrum Nereides admirantes. 15
Atque illic alma viderunt luce marinas
Mortales oculi nudato corpore Nymphas
Nutricum tenus extantes e gurgite cano.
Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
Tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, 20
Tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sanxit.
O nimis optato saeclorum tempore nati
Heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
Progenies, salvete iterum _placidique favete_.
Vos ego saepe meo, vos carmine conpellabo,
Teque adeo eximie taedis felicibus aucte 25
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
Ipse suos divom genitor concessit amores.
Tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine?
Tene suam Tethys concessit ducere neptem,
Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? 30
Quoi simul optatae finito tempore luces
Advenere, domum conventu tota frequentat
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
Dona ferunt prae se, declarant gaudia voltu.
Deseritur Cieros, linquunt Phthiotica tempe, 35
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
Rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
Non humilis curvis purgatur vinea rastris,
Non falx attenuat frondatorum arboris umbram, 41
Non glaebam prono convellit vomere taurus, 40
Squalida desertis rubigo infertur aratris.
Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
Regia, fulgenti splendent auro atque argento.
Candet ebur soliis, collucent pocula mensae, 45
Tota domus gaudet regali splendida gaza.
Pulvinar vero divae geniale locatur
Sedibus in mediis, Indo quod dente politum
Tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
Haec vestis priscis hominum variata figuris 50
Heroum mira virtutes indicat arte.
Namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
Indomitos in corde gerens Ariadna furores,
Necdum etiam sese quae visit visere credit, 55
Vt pote fallaci quae tum primum excita somno
Desertam in sola miseram se cernat arena.
Inmemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
Inrita ventosae linquens promissa procellae.
Quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 60
Saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,
Prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
Non flavo retinens subtilem vertice mitram,
Non contecta levi + velatum pectus amictu,
Non tereti strophio lactantes vincta papillas, 65
Omnia quae toto delapsa e corpore passim
Ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
Set neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
Illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
Toto animo, tota pendebat perdita mente. 70
A misera, adsiduis quam luctibus externavit
Spinosas Erycina serens in pectore curas
Illa tempestate, ferox quom robore Theseus
Egressus curvis e litoribus Piraei
Attigit iniusti regis Gortynia tecta. 75
Nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exolvere caedis
Electos iuvenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
Quis angusta malis cum moenia vexarentur, 80
Ipse suom Theseus pro caris corpus Athenis
Proicere optavit potius quam talia Cretam
Funera Cecropiae nec funera portarentur,
Atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
Magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. 85
Hunc simulac cupido conspexit lumine virgo
Regia, quam suavis expirans castus odores
Lectulus in molli conplexu matris alebat,
Quales Eurotae progignunt flumina myrtus
Aurave distinctos educit verna colores, 90
Non prius ex illo flagrantia declinavit
Lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
Funditus atque imis exarsit tota medullis.
Heu misere exagitans inmiti corde furores
Sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, 95
Quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
Qualibus incensam iactastis mente puellam
Fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
Quantos illa tulit languenti corde timores!
Quam tum saepe magis + fulgore expalluit auri! 100
Cum saevom cupiens contra contendere monstrum
Aut mortem oppeteret Theseus aut praemia laudis.
Non ingrata tamen frustra munuscula divis
Promittens tacito succepit vota labello.