Currite
ducentes
subtegmina, currite, fusi.
Catullus - Carmina
Haec circum sedes late contexta locavit,
Vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,
Extenuata gerens veteris vestigia poenae, 295
Quam quondam scythicis restrictus membra catena
Persolvit pendens e verticibus praeruptis.
Inde pater divom sancta cum coniuge natisque
Advenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens
Vnigenamque simul cultricem montibus Idri: 300
Pelea nam tecum pariter soror aspernatast
Nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis,
Qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
Large multiplici constructae sunt dape mensae,
Cum interea infirmo quatientes corpora motu 305
Veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
His corpus tremulum conplectens undique vestis
Candida purpurea talos incinxerat ora,
Annoso niveae residebant vertice vittae,
Aeternumque manus carpebant rite laborem. 310
Laeva colum molli lana retinebat amictum,
Dextera tum leviter deducens fila supinis
Formabat digitis, tum prono in pollice torquens
Libratum tereti versabat turbine fusum,
Atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315
Laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
Quae prius in levi fuerant extantia filo:
Ante pedes autem candentis mollia lanae
Vellera virgati custodibant calathisci.
Haec tum clarisona pectentes vellera voce 320
Talia divino fuderunt carmine fata,
Carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.
O decus eximium magnis virtutibus augens,
Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, 325
Veridicum oraclum. sed vos, quae fata sequuntur,
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
Quae tibi flexanimo mentem perfundat amore 330
Languidulosque paret tecum coniungere somnos,
Levia substernens robusto brachia collo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Nulla domus tales umquam conexit amores,
Nullus amor tali coniunxit foedere amantes, 335
Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Nascetur vobis expers terroris Achilles,
Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
Quae persaepe vago victor certamine cursus 340
Flammea praevertet celeris vestigia cervae.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Non illi quisquam bello se conferet heros,
Cum Phrygii Teucro manabunt sanguine + tenen,
Troicaque obsidens longinquo moenia bello 345
Periuri Pelopis vastabit tertius heres.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Illius egregias virtutes claraque facta
Saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
Cum in cinerem canos solvent a vertice crines 350
Putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Namque velut densas praecerpens cultor aristas
Sole sub ardenti flaventia demetit arva,
Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. 355
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
Quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
Cuius iter caesis angustans corporum acervis
Alta tepefaciet permixta flumina caede. 360
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Denique testis erit morti quoque reddita praeda,
Cum terrae ex celso coacervatum aggere bustum
Excipiet niveos percussae virginis artus.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 365
Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
Vrbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
Alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
Quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
Proiciet truncum submisso poplite corpus. 370
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Quare agite optatos animi coniungite amores.
Accipiat coniunx felici foedere divam,
Dedatur cupido iandudum nupta marito.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 375
Non illam nutrix orienti luce revisens
Hesterno collum poterit circumdare filo,
[Currite ducentes subtegmina, currite, fusi]
Anxia nec mater discordis maesta puellae
Secubitu caros mittet sperare nepotes. 380
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.