LXXXVII per errorem
abscissum
et cum eo coniungendum putauit
hoc modo: _Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere,
quantum a me Lesbia amata mea es.
hoc modo: _Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere,
quantum a me Lesbia amata mea es.
Latin - Catullus
quod uoluit fecit: nam, quamuis irrumet ipsum 5
nunc patruum, uerbum non faciet patruus.
LXXIV cum LXXIII continuant ? , nullo spatio relicto
1 _Gellius_ (_Gelius_ h) Laur. 33. 12 hp: _Lelius al. Gellius_
RVen: _Selius_ (suprascr. _l_) O sed Madano _Ge(l)lius_ potius
uisum est: _Lelius_ GCDB Laurentiani || _solere_ Parthenius:
_flere_ ?
3 _perdepsuit_ Scal. : _perdespuit_ ?
LXXV
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
atque ita se officio perdidit ipsa suo,
ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias,
nec desistere amare, omnia si facias.
LXXV cum LXXIV continuant ? , nullo spatio relicto
1 _Huc_ ? : _hunc_ Phil. : _nunc_ p unde Scal. hoc tetrastichon a
c.
LXXXVII per errorem abscissum et cum eo coniungendum putauit
hoc modo: _Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere,
quantum a me Lesbia amata mea es. Nulla fides nullo fuit umquam
foedere tanta, Quanta in amore meo ex parte reperta mea est.
Nunc est mens adducta_ || _tua, mea Lesbia, culpa, Atque ita se
officio perdidit ipsa suo, Vt iam nec bene uelle queam tibi, si
optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias. _ Scaligerum
plerique secuti sunt et Lachm. , qui errorem ad transpositas
paginas archetypi referebat || _deducta_ ? : _diducta_ Lachm. :
_adducta_ p
3 _uelle queat tibi_ Lachm. : _uelleque tot tibi_ ? : _uelle queam
tibi_ p ex corr. Itali ignoti
LXXVI
Siqua recordanti benefacta priora uoluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
diuum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
quare iam te cur amplius excrucies? 10
quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis,
et dis inuitis desinis esse miser?
difficile est longum subito deponere amorem.
difficile est, uerum hoc qua lubet efficias:
una salus haec est, hoc est tibi peruincendum, 15
hoc facias, siue id non pote siue pote.