5
ten prouincia narrat esse bellam?
ten prouincia narrat esse bellam?
Latin - Catullus
12 om. Dh et R, sed in R postea sic additus est uersui 11 ut
unam lineam ambo continuarent
13 _facit_ Schmidt, Halbertsma
14 _potes_ GORVen, Laur. 33. 12. cod. Ashburneri, _potest_ La1CDa
et plerique
15 _tamen hoc satis_ GODh: _tamen satis hoc_ (_haec_ Ca)
RVenBLa1Ca: _satis tamen hoc_ A
16 _pote, ut_ uel _potest, ruborem Ferreo ut canis e. o. _ Munro:
_pote ut_ iam coni. Pleitner
17 _ferre/o/_ Gr: _ferre o_ OBLa1ACa
21-24 om. a
21 _nichil proficimus, nil mouetur_ GD, sed hic sine spatio:
_nihil pr. nihil m. _ ?
22 _uobis_ marg. p: _nobis_ ?
XLIII
Salue, nec minimo puella naso,
nec bello pede nec nigris ocellis,
nec longis digitis nec ore sicco,
nec sane nimis elegante lingua,
decoctoris amica Formiani.
5
ten prouincia narrat esse bellam?
tecum Lesbia nostra comparatur?
o saeclum insapiens et infacetum!
XLIII cum XLII continuant codices
1 _nimio_ Scaliger ex cod. Cuiaciano (p)
5 ex XLI. 4 inlatum ratus est Iacobus Mowat Cantabrigiensis
6 _prouintia_ BRh
8 _o sedum_ OB || _insapiens ? ,_ Ernstius Var. Obseruat. i. 15:
_insipiens_ a, Muretus || _atque_ GVen
XLIV
O funde noster seu Sabine seu Tiburs,
(nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
cordi Catullum laedere: at quibus cordi est,
quouis Sabinum pignore esse contendunt)
sed seu Sabine siue uerius Tiburs, 5
fui libenter in tua suburbana
uilla, malamque pectore exspui tussim,
non inmerenti quam mihi meus uenter,
dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
nam, Sestianus dum uolo esse conuiua, 10
orationem in Antium petitorem
plenam ueneni et pestilentiae legi.
hic me grauedo frigida et frequens tussis
quassauit usque dum in tuum sinum fugi,
et me recuraui otioque et urtica. 15
quare refectus maximas tibi grates
ago, meum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin grauedinem et tussim
non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus, 20
qui tunc uocat me, cum malum librum legi.
XLIV cum XLIII continuant ?
2 _cum_ erasum ante _quibus_ G
4 _pignore_ ACha: _pignoris_ ?