'
XLII cum XLI continuant codices
1 _endecha sillabi_ GORVen _quot estis omnes_] Carm.
XLII cum XLI continuant codices
1 _endecha sillabi_ GORVen _quot estis omnes_] Carm.
Latin - Catullus
: _en imaginosam_ Doering ||
_nec rogare qualis sit solet Ammiana nasum_ R. Y. Tyrrell: fort.
_nec rogate qualis: sic olet aes imaginosum_
XLII
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi uestra reddituram
pugillaria, si pati potestis. 5
persequamur eam, et reflagitemus.
quae sit, quaeritis. illa, quam uidetis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam, et reflagitate, 10
'moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos. '
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum. 15
quod si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore uoce
'moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha codicillos,' 20
sed nil proficimus, nihil mouetur.
mutanda est ratio modusque uobis,
siquid proficere amplius potestis,
'pudica et proba, redde codicillos.
'
XLII cum XLI continuant codices
1 _endecha sillabi_ GORVen _quot estis omnes_] Carm. Epigr.
1504. 13 Buech. _quot est[is om]nes_
3 _locum al. iocum_ GBRVen: _locum_ OLa1
4 _uestra_ ? : _nostra_ ed. Trinc. Auantii
5 Charis. 97. 12 Keil '_Haec pugillaria saepius neutraliter
dicit idem Catullus in hendecasyllabis. _'
7 _illa_ OBah Laurentiani: _illam_ GACD et R m. pr. : _illam al.
illa_ Ven
8 _mimice_ Turnebus: _mirmice_ (_mirinice_ O) ? : _mimicae_ Phil.