Non diu
remoratus
es,
Iam venis.
Iam venis.
Catullus - Carmina
En tibi domus ut potens
Et beata viri tui,
Quae tibi sine fine erit
(O Hymen Hymenaee io, 155
O Hymen Hymenaee),
Vsque dum tremulum movens
Cana tempus anilitas
Omnia omnibus adnuit.
O Hymen Hymenaee io, 160
O Hymen Hymenaee.
Transfer omine cum bono
Limen aureolos pedes,
Rasilemque subi forem.
O Hymen Hymenaee io, 165
O Hymen Hymenaee.
Aspice, intus ut accubans
Vir tuos Tyrio in toro
Totus inmineat tibi.
O Hymen Hymenaee io, 170
O Hymen Hymenaee.
Illi non minus ac tibi
Pectore uritur intimo
Flamma, sed penite magis.
O Hymen Hymenaee io, 175
O Hymen Hymenaee.
Mitte brachiolum teres,
Praetextate, puellulae:
Iam cubile adeat viri.
O Hymen Hymenaee io, 180
O Hymen Hymenaee.
Vos bonae senibus viris
Cognitae bene feminae,
Collocate puellulam.
O Hymen Hymenaee io, 185
O Hymen Hymenaee.
Iam licet venias, marite:
Vxor in thalamo tibist
Ore floridulo nitens,
Alba parthenice velut 190
Luteumve papaver.
At, marite, (ita me iuvent
Caelites) nihilo minus
Pulcher es, neque te Venus
Neglegit. sed abit dies: 195
Perge, ne remorare.
Non diu remoratus es,
Iam venis. bona te Venus
Iuverit, quoniam palam
Quod cupis capis et bonum 200
Non abscondis amorem.
Ille pulveris Africei
Siderumque micantium
Subducat numerum prius,
Qui vostri numerare volt 205
Multa milia ludei.
Ludite ut lubet, et brevi
Liberos date. non decet
Tam vetus sine liberis
Nomen esse, sed indidem 210
Semper ingenerari.
Torquatus volo parvolus
Matris e gremio suae
Porrigens teneras manus
Dulce rideat ad patrem 215
Semhiante labello.
Sit suo similis patri
Manlio et facile inscieis
Noscitetur ab omnibus
Et pudicitiam suae 220
Matris indicet ore.
Talis illius a bona
Matre laus genus adprobet,
Qualis unica ab optima
Matre Telemacho manet 225
Fama Penelopeo.
Claudite ostia, virgines:
Lusimus satis. at, bonei
Coniuges, bene vivite et
Munere adsiduo valentem 230
Exercete inventam.
LXI.
EPITHALAMIUM ON VINIA AND MANLIUS.
1.
Of Helicon-hill, O Thou that be
Haunter, Urania's progeny,
Who hurriest soft virginity
To man, O Hymenaeus Hymen,
O Hymen Hymenaeus. 5
2.
About thy temples bind the bloom,
Of Marjoram flow'ret scented sweet;
Take flamey veil: glad hither come
Come hither borne by snow-hue'd feet
Wearing the saffron'd sock.