His adiunxi alios quorum fides plerumque integra uisa est, in primis
Laurentianum secundum (Plut.
Laurentianum secundum (Plut.
Latin - Catullus
Alterum exemplum
est XXXIV 23 solitas es _A_, in quo latere antiquum morem scribendi
_solita's_ intellexit Lucianus Mueller: a quo non longe abest unicum
illud quod habet _R_ XLIX 7 _omniums_ quod non immerito ad ipsum
archetypon redire existimauit is qui codicem inuenit, Gulielmus Gardner
Hale. Atque utinam huiusmodi essent plura quae in eo extant codice;
haberemus certiorem ad archetypon redintegrandum uiam: quamquam ne sic
quidem ad ipsius Catulli manum iretur.
De _Datano_ fusius dixi in ed. maiore Prolegg. pp. xxxi-xxxv. Is quia
nonnulla habet quae ab Italis interpolata sint, uelut LXVIII 47 (qui
uersus deest in sincerioribus), XCV 9 in fine uersus _laboris_, LXV 12
_canam_ ubi ceteri _tegam_, a nonnullis editoribus hodie repudiatur. Est
tamen ea species in uniuersum Datani, quae non modo peculiaris dicenda
sit, sed praesertim si orthographiam spectes, incorruptam uetustatem
prae se ferens; qua re Lachmanno hic potissimum dignus habitus est quem
cum uno altero totum exhiberet in ed. sua anni 1829, neque ego, qui
Lachmanni crisin semper habuerim plurimi, umquam a me impetrare potui
ut, Baehrensio potius et Munroni obsecutus propter pauca quae codex is
habet uitia, uniuersum neglegerem abiceremque. Huius compar
consimilisque codex est Musei Britannici, Add. 11,915, quem in ed.
maiore littera _a_ signaui.
Ex his decem codicibus plerumque constabit quid in Veronensis archetypo
scriptum fuerit, non ut hinc restitui putes ueram manum Catulli.
Fuerit enim diuersa carminum recensio, ut ex LXII patet, quod
quemadmodum legitur in Thuaneo apographo saeculi ix, non semper
consentit cum codicibus saec. xiv, xv.
His adiunxi alios quorum fides plerumque integra uisa est, in primis
Laurentianum secundum (Plut. xxxiii cod. 12), Parisinum 7989, Harleianos
duo, quorum alter 2574 (_h_) saepe consentit cum Oxoniensi (_O_), alter
(4094) post Tibullum Propertiumque habet Catulli LXI, LXII, II, X, V-IX,
XI-XVII 14, duo Phillippicos, alterum 9591, scriptum anno 1453 (nunc
Bodl. Lat. Class. e. 17), alterum 3364 (nunc Bodl. Lat. Class. e. 15);
praeterea, quamquam minoris aestimandos, Caesenatem saec. xv exeuntis,
Carpentoractensem (_Carpentras_) 357, Brixianum _A_ vii. 7, Riccardianum
2242, Parmensem 716, Perusinum (_p_) qui idem Cuiacianus fuerat
Scaligeri, nunc est inter libros Samuelis Allen, Dublinensis; praeterea
codicem quendam Gualteri Ashburner, olim inter socios collegii
Mertonensis apud Oxonienses, continentem Catull. I-LXI 127 et quaedam
Tibulli. Hos rarius tantum excerpsi, praeter Laur. xxxiii.