hos potius dicas creuisse in sidera montis;
tale giganteum Graecia laudet opus.
tale giganteum Graecia laudet opus.
Oxford Book of Latin Verse
te non flammigeris Libye tardauit harenis,
non armata suo reppulit Vrsa gelu:
quantum uitalis natura tetendit in axis,
tantum uirtuti peruia terra tuae.
fecisti patriam diuersis gentibus unam:
profuit inuitis te dominante capi.
dumque offers uictis proprii consortia iuris,
urbem fecisti quod prius orbis erat.
auctores generis Venerem Martemque fatemur,
Aeneadum matrem Romulidumque patrem:
mitigat armatas uictrix clementia uiris,
conuenit in mores numen utrumque tuos:
hinc tibi certandi bona parcendique uoluptas
quos timuit superat, quos superauit amat.
inuentrix oleae colitur uinique repertor
et qui primus humo pressit aratra puer,
aras Paeoniam meruit medicina per artem,
fretus et Alcides nobilitate deus:
tu quoque, legiferis mundum complexa triumphis,
foedere communi uiuere cuncta facis.
te, dea, te celebrat Romanus ubique recessus
pacificumque gerunt libera colla iugum.
omnia perpetuo quae seruant sidera motu,
nullum uiderunt pulcrius imperium.
quid simile Assyriis conectere contigit armis?
Medi finitimos condomuere suos.
magni Parthorum reges Macetumque tyranni
mutua per uarias iura dedere uices.
nec tibi nascenti plures animaeque manusque,
sed plus consilii iudiciique fuit.
iustis bellorum causis nec pace superba
nobilis ad summas gloria uenit opes.
quod regnas minus est quam quod regnare mereris:
excedis factis grandia fata tuis.
percensere labor densis decora alta trophaeis,
ut si quis stellas pernumerare uelit;
confunduntque uagos delubra micantia uisus:
ipsos crediderim sic habitare deos.
quid loquar aerio pendentis fornice riuos,
qua uix imbriferas tolleret Iris aquas?
hos potius dicas creuisse in sidera montis;
tale giganteum Graecia laudet opus.
intercepta tuis conduntur flumina muris;
consumunt totos celsa lauacra lacus.
nec minus et propriis celebrantur roscida uenis
totaque natiuo moenia fonte sonant.
frigidus aestiuas hinc temperat halitus auras;
innocuamque leuat purior unda sitim.
nempe tibi subitus calidarum gurges aquarum
rupit Tarpeias hoste premente uias.
si foret aeternus, casum fortasse putarem:
auxilio fluxit, qui rediturus erat.
quid loquar inclusas inter laquearia siluas,
uernula quae uario carmine laudat auis?
uere tuo numquam mulceri desinit annus;
deliciasque tuas uicta tuetur hiems.
erige crinalis lauros seniumque sacrati
uerticis in uiridis, Roma, refinge comas.
aurea turrigero radient diademata cono,
perpetuosque ignis aureus umbo uomat.
abscondat tristem deleta iniuria casum:
contemptus solidet uulnera clausa dolor.
aduersis sollemne tuis sperare secunda:
exemplo caeli ditia damna subis.
astrorum flammae renouant occasibus ortus;
lunam finiri cernis, ut incipiat.
uictoris Brenni non distulit Allia poenam;
Samnis seruitio foedera saeua luit;
post multas Pyrrhum cladis superata fugasti;
fleuit successus Hannibal ipse suos;
quae mergi nequeunt, nisu maiore resurgunt
exsiliuntque imis altius acta uadis;
utque nouas uiris fax inclinata resumit,
clarior ex humili sorte superna petis.
porrige uicturas dominantia saecula leges
solaque fatalis non uereare colos,
quamuis sedecies denis et mille peractis
annus praeterea iam tibi nonus eat.
quae restant, nullis obnoxia tempora metis,
dum stabunt terrae, dum polus astra feret!