De
_Datano_
fusius dixi in ed.
Latin - Catullus
pr.
_, ereptum
_plerique_, Erechtheum _Catullus_; LXVI 25 atque ego certe _BLa1_, at
ego certe _GOR et plerique_.
Quae quoniam ad ueritatem aut propius accedunt aut possunt accedere
(uelut LXVI 25) quam _GOR_, ab alio fonte uidentur deriuata atque hi
fuerunt. Hoc dico: codicis eius principalis siue archetypi quem
Veronensis (siue carta ea siue papyrus fuit) ante 1323 inuenerat,
nonaginta annis intercedentibus, ita uariasse apographa ut non semper in
uetustissimis, sed interdum etiam in recentioribus, qualia sunt _BLa1_,
melius ac fidelius repraesentetur id quod in archetypo illo traditum
fuerat. Hinc credo explicari tot alternantes lectiones quae in _G_ et
_R_ reperiuntur; quae ut ab archetypon diuerse interpretantibus sine
dubio ortae sunt, ita ex archetypo non ipso semper, sed apographis eius
depromi poterant, qualia inter 1323 et 1375 quo anno descriptus est _G_,
exarata esse credibile est. Non igitur mirum si et in _C_(_olbertino_)
et in _A_(_mbrosiano_) atque adeo in _D_(_atano_), quamuis _CA_ medio
fere saec. xv, _D_ non ante 1463 descriptus fuerit, interdum extant
uestigia lectionum quae ceteris codicibus antiquiora et sinceriora sint.
Duo exempla affero quae instar erunt omnium. LXXII 6 quod uulgo editur
_Multo mi tamen es uilior et leuior_, codices sic tradiderunt, _Multo
ita me nec uilior et leuior_. Solus _C_ habet, _multo "me" ita nec
uilior et leuior_, quo significatur transponendum esse _me_: uidelicet
post _ita_ rursus _me_ repetendum erat, _multo me ita me u. e. l. _
Itaque non _multo mi tamen es_ sed _multo mei tamen es_ reponendum erit;
_mei_ enim datiuus est LXXVII 3 _sicine subrepsti mei_, fortasse etiam
XXXVII 11 _puella nam mei_, ubi codices habent _me_. Alterum exemplum
est XXXIV 23 solitas es _A_, in quo latere antiquum morem scribendi
_solita's_ intellexit Lucianus Mueller: a quo non longe abest unicum
illud quod habet _R_ XLIX 7 _omniums_ quod non immerito ad ipsum
archetypon redire existimauit is qui codicem inuenit, Gulielmus Gardner
Hale. Atque utinam huiusmodi essent plura quae in eo extant codice;
haberemus certiorem ad archetypon redintegrandum uiam: quamquam ne sic
quidem ad ipsius Catulli manum iretur.
De _Datano_ fusius dixi in ed. maiore Prolegg. pp. xxxi-xxxv. Is quia
nonnulla habet quae ab Italis interpolata sint, uelut LXVIII 47 (qui
uersus deest in sincerioribus), XCV 9 in fine uersus _laboris_, LXV 12
_canam_ ubi ceteri _tegam_, a nonnullis editoribus hodie repudiatur. Est
tamen ea species in uniuersum Datani, quae non modo peculiaris dicenda
sit, sed praesertim si orthographiam spectes, incorruptam uetustatem
prae se ferens; qua re Lachmanno hic potissimum dignus habitus est quem
cum uno altero totum exhiberet in ed. sua anni 1829, neque ego, qui
Lachmanni crisin semper habuerim plurimi, umquam a me impetrare potui
ut, Baehrensio potius et Munroni obsecutus propter pauca quae codex is
habet uitia, uniuersum neglegerem abiceremque. Huius compar
consimilisque codex est Musei Britannici, Add. 11,915, quem in ed.
maiore littera _a_ signaui.
Ex his decem codicibus plerumque constabit quid in Veronensis archetypo
scriptum fuerit, non ut hinc restitui putes ueram manum Catulli.
Fuerit enim diuersa carminum recensio, ut ex LXII patet, quod
quemadmodum legitur in Thuaneo apographo saeculi ix, non semper
consentit cum codicibus saec. xiv, xv.
His adiunxi alios quorum fides plerumque integra uisa est, in primis
Laurentianum secundum (Plut. xxxiii cod. 12), Parisinum 7989, Harleianos
duo, quorum alter 2574 (_h_) saepe consentit cum Oxoniensi (_O_), alter
(4094) post Tibullum Propertiumque habet Catulli LXI, LXII, II, X, V-IX,
XI-XVII 14, duo Phillippicos, alterum 9591, scriptum anno 1453 (nunc
Bodl.